monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2 > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXX. AD DEUSDEDIT MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Theodorum cum Defensore ad Venantium mittat, de Theodori expostulationibus inquisiturum. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD EUSEBIAM PATRICIAM. Hortatur ut plus ea quae animae quam quae sunt corporis cogitet.

EPISTOLA XXXI AD PHOCAM IMPERATOREM. Pessimos reges ad populi peccata punienda, optimos ad subditorum consolationem constitui. Hortatur ut afflictae reipublicae subveniat.

1 Gregorius Phocae Augusto.
2 Gloria in excelsis Deo, qui, iuxta quod scriptum est, immutat tempora, et transfert regna; et quia hoc cunctis innotuit quod per prophetam suum loqui dignatus est, dicens: Quia dominatur excelsus in regno hominum, et cui voluerit ipse dat illud (Dan. IV, 14).
3 In omnipotentis quippe Dei incomprehensibili dispensatione alterna sunt vitae mortalis moderamina, et aliquando cum multorum peccata ferienda sunt, unus erigitur per cuius duritiam tribulationis iugo subiectorum colla deprimantur, quod in nostra diutius afflictione probavimus.
4 Aliquando vero cum misericors Deus moerentia multorum corda sua decrevit consolatione refovere, unum ad regiminis culmen provehit, et per eius misericordiae viscera in cunctorum mentibus exsultationis suae gratiam infundit.
5 De qua exsultationis abundantia roborari nos citius credimus, qui benignitatem vestrae pietatis ad imperiale fastigium pervenisse gaudemus.
6 Laetentur coeli, et exsultet terra (Psal. XCV, 11), et de vestris benignis actibus universus reipublicae populus nuncusque vehementer afflictus hilarescat.
7 Comprimantur iugo dominationis vestrae superbae mentes hostium.
8 Releventur vestra misericordia contriti ac depressi animi subiectorum.
9 Virtus coelestis gratiae inimicis terribiles vos faciat, pietas subditis benignos.
10 Quiescat felicissimis temporibus vestris universa respublica, prolata sub causarum imagine praeda pacis.
11 Cessent testamentorum insidiae, donationum gratiae violenter exactae.
12 Redeat cunctis in rebus propriis secura possessio, ut sine timore habere se gaudeant quae non sunt eis fraudibus acquisita.
13 Reformetur iam singulis sub iugo imperii pii libertas sua.
14 Hoc namque inter reges gentium et reipublicae imperatores distat, quod reges gentium domini servorum sunt, imperatores vero reipublicae domini liberorum.
15 Sed melius haec orando quam suggerendo dicimus.
16 Omnipotens Deus in cuncta cogitatione et opere cor vestrae pietatis suae gratiae manu teneat, et quaeque iuste, quaeque clementer agenda sunt, inhabitator vestri pectoris Spiritus sanctus benigne disponat, ut et temporali regno vestra clementia sublimetur, et post multorum annorum curricula ad coelestia regna pertingat.
17 Dat.
18 mense Iunii, indictione 6.