monumenta.ch > Lucanus > 7 > sectio 154 > 25
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXIV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Proculo episcopo ea quae per absentiam suam fuerant neglecta reparanti opem ferat. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Paschasii episcopi negligentiam coram selectis testibus reprehendat.

EPISTOLA XXV. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Palumbum episcopum ut res Ecclesiarum tueatur diligentius, sin minus partes illius ipse expleat.

1 Gregorius Savino subdiacono regionario.
2 Pervenit ad nos reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Palumbum, quod dici grave est, Ecclesiae suae vel parochiarum causas et utilitates negligere, ut non solum res aliquas vel mancipia earum, sed etiam et ministeria apud diversos esse incaute patiatur.
3 Quod ita esse hoc etiam nobis ex parte aliqua innuit ac confirmat, quod Gregorius lator praesentium, qui iuris se Emolitanae Ecclesiae, quae in eius dioecesi constituta est, esse perhibet, ab alio se indebite, eo praesente, queritur servitio subiugari.
4 Ideoque experientia tua praedictum fratrem nostrum studeat commonere, ut res Ecclesiarum vel parochiarum suarum sive ministeria, rationabiliter vindicet atque defendat, et ab aliis detineri nullo modo patiatur.
5 In qua re ne quam forte excusationem valeat invenire, tua ei volumus salva aequitate adesse solatia.
6 Quem si forte, ut hactenus exstitit, videris esse negligentem, ea quae eum facere oportuerat te agere volumus et implere in omnibus, quatenus Ecclesiarum utilitas nulla occasione depereat; sed et nobis quaeque acta fuerint renuntiare festina, ut a nobis quid post hoc facere debeas instruaris.
7 Data mense Martii, indict. 6.