monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXI. AD PASCHALEM ET CONSOLANTIAM. Datas restituendae pecuniae inducias prorogat. In adversis positos consolatur. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD BONIFACIUM NOTARIUM CORSICAE. Ioannem clericum hortetur ut Romam cognoscendus veniat.

EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Infirmam illius valetudinem se dolere significat. Suorum dolorum pertaesus, exoptat mori. Agat ipsa apud impp. ut Beatorem perversa molientem coerceant.

1 Gregorius Rusticianae patriciae.
2 Quoties de urbe regia ad nos aliquis venit, curae nobis est de corporis vestri sospitate requirere, sed peccatis meis facientibus, ea semper audio quae me poenitet audire, quia in tanta tenuitate atque debilitate adhuc in vobis referunt podagrae dolores excrescere.
3 Sed oro omnipotentem Dominum ut omnia quae in vestro corpore aguntur ad salutem animae dirigantur, ut flagella temporalia aeternam quietem vobis praeparent, et per eos dolores qui cum fine sunt, gaudia vobis sine fine concedat.
4 Ego autem in tanto gemitu et occupationibus vivo, ut ad dies quos ago me pervenisse poeniteat, solaque mihi consolatio sit mortis exspectatio.
5 Unde peto ut pro me debeatis orare, quatenus de hoc carnis carcere citius educar, ne tantis doloribus diutius torquear.
6 Praeterea indico quemdam hic nomine Beatorem, qui quasi comes privatarum dici vult, venisse, et multa contra omnes agere, maxime autem contra excellentiae vestrae homines, vel nobilissimarum neptium vestrarum, quasi res publicas quaerens.
7 Et nos quidem perverse eum agere non permittimus, sed neque utilitatibus publicis possumus obviare.
8 Vos ergo apud piissimos principes, sicut potestis, agite, ut ei agere prava contradicant.
9 Nam cum omni strepitu neque utilitas publica agitur, neque aliquid magni est compendii quod repetere videtur.
10 Dulcissimum filium meum domnum Strategium mea peto vice salutari, quem omnipotens Deus sibi vobisque nutriat, vosque semper de sua gratia et de vita illius consoletur.
11 De reversione autem vestra quid scribere debeo, qui quantum eam desiderem scitis.
12 Sed dum causarum obligationes aspicio, mihi in desperatione est, atque ideo Creatorem omnium exoro, ut ubicunque estis, ubicunque fueritis, suae vos dexterae extensione protegat, atque a malis omnibus conservet.