monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Illius hominibus non crediturum se deinceps, nisi mandatum legaliter subscriptum habeant. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD BARBARUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. Ipsum Panormitanae Ecclesiae visitatorem sub consueta formula instituit.

EPISTOLA XII. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Non arcendos Iudaeos a solemnitatibus suis, sed monitis ac blandimentis ad conversionem accendendos.

1 Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano.
2 Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere (Grat., dist. 45, c. 3), blandimentis, non asperitatibus debent studere, ne quorum mentem reddita ad planum ratio poterat provocare, pellat procul adversitas.
3 Nam quicunque aliter agunt, et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis quam Dei causas probantur attendere.
4 Iudaei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt, asserentes quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solemnibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festivitatum suarum solemnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare vel colere.
5 Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam adhibere.
6 Nam quid utilitatis est quando, et si contra longum usum fuerint vetiti, ad fidem illis et conversionem nihil proficit? Aut cur Iudaeis qualiter caerimonias suas colere debeant, regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum ergo est ut, ratione potius et mansuetudine provocati, sequi nos velint, non fugere, ut eis ex eorum Codicibus ostendentes quae dicimus, ad sinum matris Ecclesiae Deo possimus adiuvante convertere.
7 Itaque fraternitas tua eos monitis quidem, prout potuerit, Deo adiuvante, ad convertendum accendat, et de suis illos solemnitatibus inquietari denuo non permittat; sed omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus, tam ipsi quam parentes eorum, per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam.