monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLVII. AD VENANTIUM PERUSINUM EPISCOPUM. Ecclesio episcopo frigore laboranti hiemales vestes absque mora mittat. <<<     >>> EPISTOLA XLIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Palatii urbis Romae ministris annonam ab imperatore concessam postulantibus apud Leontium faveat.

EPISTOLA XLVIII. AD LUCIDUM LEONTINUM EPISCOPUM. Quem e congregatione sua Ioannes abbas delegerit, ordinet pro monasterio presbyterum.

1 Gregorius Lucido episcopo Leontino.
2 Filius noster Ioannes, abbas, presbyterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum.
3 Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis.
4 Nihil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria.
5 Mense Augusto, indictione 5.