monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41a > 47
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLVI. AD FELICEM PORTUENSEM EPISCOPUM. Ioannem famulum donat. <<<     >>> EPISTOLA XLVIII. AD LUCIDUM LEONTINUM EPISCOPUM. Quem e congregatione sua Ioannes abbas delegerit, ordinet pro monasterio presbyterum.

EPISTOLA XLVII. AD VENANTIUM PERUSINUM EPISCOPUM. Ecclesio episcopo frigore laboranti hiemales vestes absque mora mittat.

1 Gregorius Venantio episcopo Perusino.
2 Fratrem et coepiscopum nostrum Ecclesium frigore omnino laborare cognovimus, pro eo quod hiemalem vestem non habeat.
3 Et quia aliquid sibi a nobis petiit debere transmitti, fraternitati tuae ad hoc per latorem praesentium transmisimus amphimalum, tunicam, vel pectoralem, ut a te ei debeat sine mora transmitti.
4 Et ideo ad praedictum fratrem nostrum sub omni illud celeritate stude transmittere, atque nobis hoc ipsum quia transmiseris tuis renuntiare epistolis non omittas, sed ita fac ut ad transmittendum, quia vehemens frigus est, moram aliquam minime facias.