monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLI. AD PANTALEONEM NOTARIUM. De Ecclesiarum quarumdam superstitibus tum pecuniis, tum clericis, tum rebus aliis. <<<     >>> EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Sic exigendos ait reditus, ut neque contristentur debitores, neque Romana Ecclesia damnum sustineat.

EPISTOLA XLII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Salustium admoneat ne posthac Luminoso Ecclesiae servo sit molestus.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Luminosus praesentium lator violentiam se uxoremque suam a Salustio viro clarissimo asserens sustinere, huc necessitate eadem faciente venire compulsus est.
3 Unde quia servum sanctae Mariae, quod est parochiae Grumentinae, se esse asserit, necesse est ut ecclesiastica tuitione valletur.
4 Experientia itaque tua praefato supplici ecclesiastica non desistat impertiri solatia, eumque de quo queritur admonere, quatenus se ab eorum inquietudine compescat.
5 Si vero est quod sibi in eis rationabiliter dicat posse competere, electorum iudicio terminetur, tuaque quidquid definitum fuerit exsecutione modis omnibus impleatur.