monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXIX. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut Paulini saevitia in clerum et simonia puniatur ac reprimatur, concilium cogat, ad id vocato, si opus sit, Hilaro. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD IOANNEM PRIMAE IUSTINIANAE EPISCOPUM. Expositis Pauli Docleatini episcopi flagitiis, praescribit remedia.

EPISTOLA XXX. AD CONSTANTINUM SCODRITANUM EPISCOPUM. Quod in sequenti ad Ioannem epistola adversus Pauli flagitium statuitur exsequatur ipse, si potest; sin vero, Ioanni ut id exsequatur instet.

1 Gregorius Constantino episcopo Scodritano.
2 Quae dilectissimus nobis lator praesentium Nemesion (Grat. 2, q. 7, c. 44), qui se dicit Docleatinae civitatis esse antistitem, de facinore Pauli Docleatini ut ipse asserit, quondam episcopi questus sit, fraternitati tuae fuerant subtilius indicanda, nisi scire te omnia testaretur, quippe quem et compassum sibi et voluisse subvenire, sed perhibet minime potuisse.
3 Et quia tanti causa flagitii negligi vel transiri non debet impunita, ne eius imitatione scelesta ab aliis, quod absit, sumatur audacia, fraternitas tua exemplaria scriptorum his subdita, quae ad reverendissimum fratrem nostrum Ioannem primae Iustinianae civitatis episcopum servantem vices nostras direximus, diligentius relegat.
4 Et si secundum eorum seriem explere se cuncta posse cognoscit, ea quae illi mandavimus, ipsa omnia ex nostra auctoritate exsequatur et faciat.
5 Si vero hoc tibi quibusdam forte adversantibus obstaculis vides esse difficile, studendum est ut eadem scripta nostra ad antedictum fratrem nostrum sine excusatione perveniant.
6 Cui etiam et te convenit imminere, ut ea quae ei a nobis mandata sunt districtius exsequi, et nulla debeant occasione lentari; sed ita quae nequiter acta sunt, emendatione congrua corrigantur, quatenus una res et ultio competens delinquentis, et formido sit aliis in eodem ordine constitutis.