monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXVII. AD QUERTINUM EXPRAEFECTUM. Cur pro Bonito praefecturae administrationem expetente agere nolit. <<<     >>> EPISTOLA XXIX. AD VICTOREM EPISCOPUM. Ut Paulini saevitia in clerum et simonia puniatur ac reprimatur, concilium cogat, ad id vocato, si opus sit, Hilaro.

EPISTOLA XXVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM NUMIDIAE. Coercendum Paulinum antistitem, qui in clerum suum saevierat, et sacrilega nundinatione sacros ordines vendebat.

1 Gregorius columbo episcopo Numidiae.
2 Quia bene olim nobis est cognitum fraternitatem tuam sacerdotali gravitate et zelo esse ecclesiastico decoratam, satis oportere prospeximus ut interesse ad cognoscenda ea quae correptionis indigent debeat, ne, si fuerint dissimulatione postposita, licitum esse sibi credat quisque quod potest.
3 Qualiter autem fratrem nostrum Paulinum, Tegessis civitatis episcopum, clerus suus, vel hi qui in sacro sunt ordine constituti, in se perhibeant corporaliter excessisse, audire non indiges, quippe quia priusquam haec ad nos querela pertingeret, tibi iam factum est, sicut eis asserentibus didicimus, manifestum.
4 Et quoniam praepositis in subiectorum poenam fas esse non debet saeviendi, Victori fratri et coepiscopo nostro, qui primatus inter vos locum tenet, curavimus scribendum, ut una cum tua fraternitate vel cum aliis fratribus et coepiscopis nostris, quos adhibere prospexeritis, inter memoratum fratrem consacerdotem nostrum et clerum ipsius causam subtili debeat investigatione cognoscere.
5 Et ideo dilectio tua immineat atque sollicitudinem gerat, ut ea quae ad nos perlata sunt inaudita non transeant, ne discordia in Ecclesia, unde magnopere pellenda est, nutriatur.
6 Et si quidem contra eum clericorum suorum vera querela est, culpam suam quam sponte emendare despexit, ita Ecclesiastici vigoris definitione cognoscat, ut et de praesenti sentiat quam sit grave quod fecit, et discat de futuro nil se plus agere posse quam licet.
7 Prae omnibus igitur hortamur ut zelum quem propter Deum habere te novimus ardentius studeas exercere.
8 Et quia memoratus frater noster Paulinus ecclesiasticos ordines per simoniacam dare haeresim, quod audire nefas est, dicitur; una cum antedicto primate vel aliis subtilius hoc et cum omni tibi diligentia sit curae perquirere.
9 Et si ita, quod absit, inventum fuerit, studendum atque agendum est ut et eum qui praemium accipere, et eum qui dare non metuit, canonicae ultionis sententia feriat, quatenus horum emendatio multorum possit esse correptio.
10 Et priusquam haec radix mortifera coalescat, et plures interimat, totius concilii definitione damnetur, ut nullus unquam pro quovis ordine accipere, nullus dare aliquid audeat, nec quisquam ex gratia, sed promoveatur ex merito, ne et ordo ecclesiasticus confundatur, et sit probitas vitae despectui, si praemium meriti indignus acceperit.
11 Hilaro autem chartulario nostro iniunximus ut si causa poposcerit, cognitioni vestrae interesse non renuat.
12 Si ergo necessarium fuerit, vestris illum apicibus ut illuc venire debeat facite certiorem, quatenus simul cum ipso tractantes melius decernere quae statuenda sunt debeatis.