monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35 > ad Romanos, 9 > 27
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXVI. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ne dimissis aliis, Domitii filium retineat. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD COLUMBUM EPISCOPUM NUMIDIAE. Coercendum Paulinum antistitem, qui in clerum suum saevierat, et sacrilega nundinatione sacros ordines vendebat.

EPISTOLA XXVII. AD QUERTINUM EXPRAEFECTUM. Cur pro Bonito praefecturae administrationem expetente agere nolit.

1 Gregorius Quertino expraefecto.
2 Epistolam gloriae vestrae suscepimus, in qua scripsistis ut pro glorioso Bonito filio nostro agere debeamus, quatenus praefecturae illi administratio committatur.
3 Equidem nos eumdem filium nostrum non modo, sed multi sunt anni quod novimus, et idcirco concurrere illi per omnia festinamus, sed non in illa re de qua amaritudines posset et tribulationes assumere.
4 Nam administratio ipsa uni priori ipsius et alteri minori ipsius oblata est, et miscere se nullo modo voluerunt, scientes omnino grave esse et praesertim hoc tempore, administrationem suscipere.
5 Si ergo illis grave fuerit, quanto magis isti debet esse difficile, qui nobis in actione est? Additur quia et inutile (Grat. dist. 88, c. 8) et valde laboriosum est hominem litteratum ratiociniorum causas assumere, et in eis se, quod non expedit, obligare.
6 Super haec autem res illa nos revocat, quia nullum de hac actione bene exisse recolimus, nisi gloriam vestram, de qua omnipotentem Dominum petimus ut eam usque ad finem continua protectione custodiat.
7 Et ideo hoc considerantes, in eius laesione miscere nos nolumus.
8 Nam quod modo putatur utile, certum est quia postmodum plenum laboris erit atque dispendii.
9 Si autem sic utilitatibus suis aestimat oportere, et vult agere ut haec administratio sibi committatur, nos contrarii non sumus, sed etiam modo futuris tribulationibus ipsius condolemus, quia quid passurus sit, exemplo praecedentium non nescimus.