monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Non iungendos matrimonio extra massam in qua nati sunt Petri defensoris filios. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD QUERTINUM EXPRAEFECTUM. Cur pro Bonito praefecturae administrationem expetente agere nolit.

EPISTOLA XXVI. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ne dimissis aliis, Domitii filium retineat.

1 Gregorius Maurentio magistro militum.
2 Petiit Domitius vir magnificus, ut vestrae gloriae scribere deberemus, quatenus, navigantibus aliis, et filio suo similiter esset licentia navigandi.
3 Et quamvis de gloria vestra certi sumus quia nihil quod indiscretum est faciat, sed omnia sapienter intendat; hortamur tamen ut si alii relaxantur, ille non debeat retineri, ne forsitan non ex ratione, sed sola fratrum inimicitia retineri videatur.
4 Vos tamen qui praesentes estis, aequitatis consideratione generalem etiam utilitatem attendentes, melius quid expediat potestis advertere.