monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XXI. AD AROGEM DUCEM. Ut Savinum incisas pro ecclesiis sanctorum Petri et Pauli trabes ad mare trahentem iuvari praecipiat, xenium spondet. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Homines cum bobus ad Savinum iuvandum mittat.

EPISTOLA XXII. AD GREGORIUM EXPRAEFECTUM. Ad vectandas trabes viginti homines suos ac boves commodet Savino.

1 Gregorius Gregorio expraefecto, Scientes quanta erga beatorum Petri et Pauli ecclesias in gloriae vestrae mente maneat dilectio, vestrum nobis post Deum adiutorium scriptis decurrentibus adhibere necessario procuramus, confidentes vos facile et devote quidquid pro earum utilitate cognoscitis impertiri, quibus gloriam vestram etiam sponte non dubitamus velle praestare.
2 Et ideo quia in praedictis ecclesiis trabes omnino sunt necessariae, atque Savino subdiacono ut interim usque ad viginti incidere festinet et ad mare trahere debeat iniunximus, paterno salutantes affectu, petimus ut gloria vestra de possessionibus quas illic in emphitheosim habet hac in re homines cum bobus suis faciat praebere solatia, quatenus et ipse vestra opitulatione suffultus ad ea explenda quae sibi iniuncta sunt possit esse idoneus, et vos mercedem valeatis acquirere.
3 Ita ergo, sicut diximus, et ut de vobis confidimus, agite, gloriose fili, ut et nos vobis gratias referamus, et beatos apostolorum principes pro amore et devotione vestra, quam eorum ecclesiis exhibetis, habeatis in omnibus adiutores.