monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9 > 19
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XVIII. AD EUPATOREM DUCEM SARDINIAE. Valdarichum commendat. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Ad Arogem mittat epistolam suam de iuvando in vehendis ad mare trabibus Savino subdiacono.

EPISTOLA XIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Plectiles sellas viginti quatuor petit.

1 Gregorius Maurentio magistro militum.
2 Cognoscat gloria vestra mandasse nos Anthemio subdiacono ut aliquantas sellas plectiles nobis dirigere studeat.
3 Aut si factas non invenerit, ipsum apud se artificem tollat, ut in domo ipsius debeat laborare, et vel viginti quatuor sellas omnino bonas faciat.
4 Et ideo quia omnino nobis sunt necessariae, gloria vestra ut hoc fieri possit provideat.
5 Et si forte vos iam aliquas conquisistis, nobis eas transmittite.
6 Sed et Iuliano viro clarissimo maiori excellentiae vestrae, aut si quis alter habuerit, eas nobis mittere procuret.
7 Ita ergo gloria vestra faciat, ut haec quae scripsimus sollicitudinis vestrae debeant modis omnibus instantia procurari.