monumenta.ch > Gregorius Magnus > 74
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano eiusque successoribus committit. <<<     >>> EPISTOLA LXXV. AD AURELIUM. Consolatur eum de morte fratris et tribulationibus quas patiebatur.

EPISTOLA LXXIV. AN EUSEBIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Falsatam ab Andrea monacho nequissimo illius epistolam. Nonnullos Gregorio ipsi ab eodem suppositos sermones. Exigendam a Luca presbytero suspecto fidei confessionem.

1 Gregorius Eusebio episcopo Thessalonicensi.
2 Lator praesentium Theodorus, Ecclesiae vestrae lector, ad sanctorum apostolorum limina veniens, dum omnes, homo quippe novus, haberet incognitos, Andreae monacho, qui ad sanctum Paulum inclusus fuerat, res et chartas quas detulit, ut re vera olim noto, innocenter deposuit, credens quidem quod mens ipsius, sicut et nos ante habueramus, cum habitu concordaret.
3 Sed tantae ille pravitatis inventus est, ut, si eius stultitiae sub inclusionis specie paulo adhuc amplius licuisset, multorum animas malitiae suae falsitate deciperet, et quocunque potuisset non levia scandala generaret.
4 Nam inter alia quae idem Andreas pessime cogitavit et fecit, eam quoque quam ad nos misistis, dum apud ipsum a praefato latore esset deposita, ita falsavit epistolam, ut quicunque eam legeret, vos nec catholice, nec recte sapere evidenter argueret.
5 Ex qua re contigit ut dum veritatem studiose quaerimus, eius quae latebat iniquitas vulgaretur, et tanta in eo reperta sunt quanta nec de scelerato quocunque laico crederentur.
6 Et quia inter diversa mala aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine titulavit, et suspecti sumus ne eos alicubi transmiserit, fraternitas vestra sollicitudinem gerat; et si quid tale repererit, eos et rescindi et omnino faciat aboleri, ut quod imperitus litterarum et Scripturae divinae nescius, nostro, sicut diximus, nomine praenotavit, quorumdam animos non possit inficere.
7 Nam nos nec Graece novimus, nec aliquod opus aliquando Graece conscripsimus.
8 Alia vero mala ipsius, vel quid de eo a nobis in concilio statutum sit, antedicti portitoris, quem fraternitati vestrae in omnibus commendamus, quia praesens inventus est, relatione cognoscetis.
9 Hortamur praeterea atque admonemus ut communem filium Lucam presbyterum, de quo populus, quantum dicitur, non modica suspicione mordetur, publice de se satisfacere, et fidem suam moneas confiteri, atque sanctas synodos, quas apostolica veneratur Ecclesia, se suscipere et sequi, modis omnibus fateatur, atque inter alia Nestorium, et Severum, ac sequaces eorum, specialiter anathematizando contemnet, ut hac satisfactione in filiorum vestrorum cordibus nullum per illius occasionem contra vos possit scandalum remanere.
10 Qui si forte, quod non credimus, facere hoc aliqua excusatione distulerit, nihil vobis cum illo commune sit, sed a familiaritate atque communione vestra per omnia segregandus est.
11 Nam, sicut ante iam scripsimus, melius est de ovili dominico morbosam ovem eiicere quam unius vitio sanas amittere.
12 Haec igitur, frater charissime, diligenter attende; et ita stude, ut et filios vestros unitos ac devotos, sicut decet, habere possitis, et hac de causa denuo ad nos querela non redeat.
13 Latorem vero praesentium, ut praefati sumus, in omnibus commendamus, qui, quoniam prius a malo monacho innocenter deceptus est, et postmodum in convictione eius fortiter perstitit, laboris sui retributionem hic apud vestram fraternitatem inveniat, quamvis quia in aeterna ei patria compensetur certus existo.
14 Si autem rursus ad orationem huc ad sanctos apostolos venire voluerit, eum fraternitas vestra sine aliqua mora transmittat.
15 (Cf. Ioan. Diac., l. IV, c. 81.)