monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.7 > bnf17226.193 > 72
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illum aliosve in causa Ioannis Diaconi iudices arguit, quod Hilarum subdiaconum calumniatorem nulla poena affecerint. Hunc privatum officio, ac verberibus publice castigatum, iubet exsulare. Eligendum Paschasio episcopo vicedominum et maiorem domus. <<<     >>> EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano eiusque successoribus committit.

EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum.

1 Gregorius Agapito abbati.
2 Ne locis venerabilibus vel quando licet culturae desit obsequium nostra debet sollicite cura prospicere.
3 Quia igitur monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, ita hostilitate faciente, a congregatione funditus dicitur desolatum, ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit, tuo illud monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actiones, utile prospeximus uniendum, ut res eius tenendi, vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia.
4 In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire.
5 Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae ut sollicitudinem illic debeas adhibere committitur.
6 Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cuius civitate monasterium tuum est, sed Nucerinus, cuius est dioecesis, habeat.
7 Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura sua singulis episcopis inviolata servemus.