monumenta.ch > Gregorius Magnus > 71
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXX. AD CANDIDUM PRESBYT. RECTOREM PATRIMONII. Aurelium presbyterum commendat, ut ei oratorium vel locum aliquem committat. <<<     >>> EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum.

EPISTOLA LXXI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illum aliosve in causa Ioannis Diaconi iudices arguit, quod Hilarum subdiaconum calumniatorem nulla poena affecerint. Hunc privatum officio, ac verberibus publice castigatum, iubet exsulare. Eligendum Paschasio episcopo vicedominum et maiorem domus.

1 Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
2 Cum fortius punienda sint crimina quae insontibus, et maxime sacratis ordinibus ingeruntur, quam sitis culpabiles omnes qui in causa Ioannis Diaconi resedistis attende, ut Hilarum criminatorem ipsius nulla ex definitione vestra poena veniens castigaret.
3 Nec illud ad excusationem vestram credatis esse idoneum, quod vobis quasi iudicare volentibus solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse.
4 Nam si zelus in vobis rectitudinis viguisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi quam multi ab uno poterant sine causa differri.
5 Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, suprascriptum fratrem nostrum Paschasium volumus admoneri, ut eumdem Hilarum prius subdiaconatus quo indignus fungitur privet officio, atque verberibus publice castigatum faciat in exsilium deportari ut unius poena multorum possit esse correctio.
6 Cuius si forte lenitatem diaconi sui adhuc opinio lacerata non commovet, et in hoc, quod non credimus, torpens exstiterit, experientia tua haec quae diximus faciat, et de illius nobis neglectu renuntiet.
7 Hortandus praeterea idem frater ex nostro mandato est, ut se in omnibus vigilantem exhibeat, et Ecclesiae suae amplius exhibere disciplinam non negligat, ne et peccatum de his qui ei commissi sunt sustineat, et nos contra se vehementer stimulet, si in officii sui cura, quod non optamus, incautus vel lentus exstiterit.
8 Volumus autem (Grat. dist. 89, c. 2) ut memoratus frater noster Paschasius et vicedominum sibi ordinet, et maiorem domus, quatenus possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis quae eveniunt, idoneus et paratus existere.
9 Si vero et negligentem eum prospicis, et ea quae diximus implere differentem, omnis clerus eius adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personae ad ea quae praediximus valeant ordinari.
10 (Cf. Ioan. Diac., l. IV, c. 31; l. II, c. 54.)