monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4 > sectio 9 > 67
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subiectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adiuvet. Docet cur imminenti mundi huius termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces. <<<     >>> EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit.

EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus.

1 Gregorius Quirico episcopo, et caeteris episcopis in Hiberia catholicis.
2 Quia charitati nihil est longe, quos dividunt loca iungat epistola.
3 Lator itaque praesentium ad beati Petri apostolorum principis Ecclesiam veniens fraternitatis vestrae se asseruit ad nos epistolas accepisse, easque in Ierosolymorum urbe cum rebus quoque aliis perdidisse.
4 In quibus, sicut ipse ait, studuistis inquirere sacerdotes ac plebes quae Nestorianae haereseos errore confusae sunt, cum ad matrem electorum omnium catholicam Ecclesiam revertuntur, utrum debeant baptizari, an certe solius verae fidei confessione eiusdem matris Ecclesiae visceribus adiungi.
5 Et quidem ab antiqua Patrum institutione didicimus (Grat. de Cons. dist. 4, c. 44) ut quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur.
6 Unde Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum sanctae Ecclesiae catholicae Oriens reformat.
7 Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis recipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctum acceperint, vel isti propter professionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti.
8 Hi vero haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur (Grat. ibid, c. 84), sicut sunt Bonosiaci et Cataphrygae, quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam pravum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt alii, cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma non fuit quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt.
9 Nec potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum.
10 Nestoriani vero quia in sanctae Trinitatis nomine baptizantur, sed eos Iudaicae perfidiae similes, Incarnationem unigeniti non credentes, suae haereseos error obscurat, ad sanctam Ecclesiam catholicam venientes de verae fidei firmitate et confessione docendi sunt, ut unum eumdemque Dei et hominis Filium, Deum Dominum nostrum Iesum Christum credant, ipsum existentem in divinitate ante saecula, et ipsum factum hominem in fine saeculorum, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14).
11 Verbum vero carnem dicimus factum, non amittendo quod erat, sed suscipiendo quod non erat.
12 Incarnationis enim suae mysterio unigenitus Patris nostra auxit, sua non minuit.
13 Una itaque persona est Verbum et caro, sicut ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Ioan. III, 13).
14 Qui Filius Dei in coelo, erat Filius hominis qui loquebatur in terra.
15 Hinc Ioannes ait: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum (I Ioan. V, 20).
16 Qui nobis quem sensum dederit, illico subiunxit: Ut cognoscamus Deum verum.
17 Quem hoc loco verum Deum insinuat, nisi Patrem omnipotentem? Sed quid etiam de omnipotente Filio sentiat adiunxit: Et simus in vero eius Filio Iesu Christo.
18 Ecce ait verum Deum Patrem, verum eius Filium Iesum Christum.
19 Quem verum Filium quid esse sentiat apertius ostendit: Hic est, inquit, verus Deus et vita aeterna.
20 Si igitur iuxta errorem Nestorii alius Verbum, alius esset homo Iesus Christus, qui verus est homo, utique verus Deus non esset et vita aeterna.
21 Sed unigenitus Filius Verbum ante saecula factus est homo.
22 Hic est ergo verus Deus et vita aeterna.
23 Certe cum hunc sancta Virgo conceptura esset, et loquentem ad se angelum audiret, ait: Ecce ancilla Domini, fiat mihi sicut dicis (Luc. I, 38).
24 Quae cum eum concepisset, et ad Elisabeth cognatam suam pergeret, ab eamdem Elisabeth protinus audivit: Unde ego digna ut mater Domini mei veniat ad me? Ecce eadem Virgo et ancilla Domini dicitur et mater.
25 Ancilla enim Domini, quia Verbum ante saecula unigenitus aequalis est Patri; mater vero, quia in eius visceribus ex sancto Spiritu de eiusque carne factus est homo.
26 Nec alterius ancilla, alterius mater, quia dum unigenitus Dei existens ante saecula ex eius utero natus est homo, investigabili miraculo facta est et ancilla hominis per divinitatem, et mater Verbi per carnem.
27 Non autem prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem; sed mox ut Verbum venit in uterum, mox Verbum, servata propriae virtute naturae, factum est caro.
28 Et perfectus homo, id est in veritate carnis et animae rationalis, natus est per uterum Virginis unigenitus Filius Dei.
29 Unde et unctus prae participibus dicitur, sicut Psalmista ait: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8).
30 Unctus quippe est oleo, dono videlicet Spiritus sancti.
31 Sed prae consortibus unctus est, quia omnes nos prius peccatores homines existimus, et postmodum per unctionem sancti Spiritus sanctificamur.
32 Ipse autem qui existens Deus ante saecula, per sanctum Spiritum in utero Virginis homo conceptus est in fine saeculorum, ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus.
33 Nec ante conceptus et postmodum unctus est; sed hoc ipsum de Spiritu sancto ex carne Virginis concipi, a sancto Spiritu ungi fuit.
34 Hanc ergo nativitatis eius veritatem quicunque a perverso errore Nestorii revertuntur coram sancta fraternitatis vestrae congregatione fateantur, eumdem Nestorium cum omnibus sequacibus suis, et reliquas haereses anathematizantes.
35 Venerandas quoque synodos quas universalis Ecclesia recipit, se recipere et venerari promittant; et absque ulla dubitatione eos sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo coetu recipiat, ut dum et per sollicitudinem occulta mentis eorum discutitis, atque eos per veram scientiam recta quae tenere debeant docetis, et per mansuetudinem nullam eis contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis ore rapiatis; et tanto vobis apud omnipotentem Deum aeternae gloriae crescat retributio, quanto multos colligitis, qui vobiscum in Domino sine fine glorientur.
36 Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos protectione custodiat, vobisque in amore suo dona adhuc multipliciora concedat.



Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subiectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adiuvet. Docet cur imminenti mundi huius termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces. <<<     >>> EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4 > sectio 9 > 67