monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.34 > 66
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit. <<<     >>> EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus.

EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subiectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adiuvet. Docet cur imminenti mundi huius termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces.

1 Gregorius Edilbertho regi Anglorum.
2 Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati fuerint, dona suae pietatis impendat.
3 Quod in Anglorum gente factum cognovimus, cui vestra gloria idcirco praeposita est, ut per bona quae vobis concessa sunt, etiam subiectae vobis genti superna beneficia praestarentur.
4 Et ideo, gloriose fili, eam quam accepisti divinitus gratiam sollicita mente custodi.
5 Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conversione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia everte, subditorum mores in magna vitae munditia exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica, ut illum retributorem invenias in coelo, cuius nomen atque cognitionem dilataveris in terra.
6 Ipse enim vestrae quoque gloriae nomen etiam posteris gloriosius reddet, cuius vos honorem quaeritis et servatis in gentibus.
7 Sic enim Constantinus, quondam piissimus imperator, Romanam rempublicam a perversis idolorum cultibus revocans, omnipotenti Domino Deo nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente convertit.
8 Unde factum est ut antiquorum nomen principum suis vir ille laudibus vinceret, et tanto in opinione praedecessores suos quanto et in bono opere superaret.
9 Et nunc itaque vestra gloria cognitionem unius Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti regibus ac populis sibimet subiectis festinet infundere, ut et antiquos gentis suae reges laudibus ac meritis transeat; et quanto in subiectis suis aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior fiat.
10 Reverendissimus autem frater noster Augustinus, episcopus, in monasterii regula doctus, sacrae Scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate, quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Deo loquitur auditis, idem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celerius exaudit.
11 Si enim, quod absit, verba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque annisum illius virtute quam vobis divinitus tribuit adiuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cuius vos fidem in regno vestro recipi et facitis custodiri.
12 Praeterea scire vestram gloriam volumus quia, sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari.
13 Appropinquante autem eodem mundi termino, multa imminent quae ante non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca.
14 Quae tamen non omnia nostris diebus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur.
15 Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis, quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et venturo iudici in bonis actibus inveniamur esse praeparati.
16 Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrescat; et tanto amplius loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis vestrae perfecta conversione multiplicant.
17 Parva autem xenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta.
18 Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit custodiat atque perficiat, atque et hic vitam vestram per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in coelestis vos patriae congregatione suscipiat.
19 Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat, domine fili.
20 Data die X Kalend. Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto an. 19, post consulatum eiusdem domini nostri an. 18, indict. 4.



Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit. <<<     >>> EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus.
monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6436.34 > 66