monumenta.ch > Gregorius Magnus > 64
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat. <<<     >>> EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit.

EPISTOLA LXIV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Ad varia dubia, de quibus ab Augustino consultus fuerat, respondet. - 1. De quadripartita bonorum ecclesiasticorum divisione. - 2. De clericis post clericatum uxorem ducentibus. - 3. De diversis consuetudinibus diversarum Ecclesiarum non improbandis. - 4. De poenitentia furum et restitutione ecclesiasticarum rerum. - 5. Duo fratres possunt contrahere cum duabus sororibus. - 6. Qui sunt in contrahendo prohibiti gradus consanguinitatis et affinitatis. - 7. Neophyti in gradu prohibito iuncti, nec separandi sunt, nec sacra communione privandi, sed admonendi ut abstineant. - 8. Quot sunt necessarii episcopi in episcopi consecratione. - 9. Qualiter metropolitanus in aliena provincia se habere debeat. - 10. Quod mulier praegnans et puer natus possit baptizari. Quae menstrua patitur ab ecclesiae ingressu non prohibetur, sed post concubitum coniuges ab ecclesiae ingressu se abstinere debent. - 11. Quando nocturna pollutio celebrationem et communionem impediat.

1 Incipit epistola de expositione diversarum rerum beati Gregorii papae urbis Romae, quam transmisit in Saxoniam transmarinam ad Augustinum, quem ipse pro se ad praedicandum misit.
2 Prima interrogatio Augustini.
3 Quaero, pater beatissime, de episcopis qualiter cum suis clericis conversentur.
4 Vel de his quae fidelium oblationibus accedunt ad altaria, et quantae debeant fieri portiones, et qualiter episcopus agere in Ecclesia debeat.
5 Responsio sancti Gregorii papae urbis Romae.
6 Sacra Scriptura testatur, quam te bene nosse non dubium est, et specialiter beati Pauli ad Timotheum epistolae, in quibus eum erudire studuit qualiter in domo Dei conversari debuisset.
7 Mos autem apostolicae sedis est (Grat. 12, q. 2, c. 30) ordinatis episcopis praeceptum tradere, ut de omni stipendio quod accedit quatuor fieri debeant portiones.
8 Una videlicet episcopo et familiae eius propter hospitalitatem et susceptionem, alia clero, tertia vero pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.
9 Sed quia tua fraternitas (Grat. 12, q. 8, c. 8), monasterii regulis erudita, seorsum vivere non debet a clericis suis in Ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia (Act. IV).
10 Secunda interrogatio Augustini.
11 Opto enim doceri an clerici continere non valentes, possint contrahere; et si contraxerint, an debeant ad saeculum redire.
12 Responsio beati Gregorii papae.
13 Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti (Grat. dist. 32, c. 3), qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus, de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat.
14 De eorum ergo stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor et linguam et corpus Deo auctore conservent.
15 Communi autem vita viventibus, iam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? cum omne quod superest necessitatibus, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino et magistro omnibus dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41).
16 Tertia interrogatio Augustini.
17 Cum una sit fides, cur sunt Ecclesiarum consuetudines tam diversae; et altera consuetudo missarum est in Romana Ecclesia, atque altera in Galliarum Ecclesiis tenetur? Responsio beati Gregorii papae.
18 Novit fraternitas tua (Grat. dist. 12, c. 10) Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit enutritam.
19 Sed mihi placet ut sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc in fide nova est, institutione praecipua quae de multis Ecclesiis colligere potuisti, infundas.
20 Non enim pro locis res, sed pro rebus loca nobis amanda sunt.
21 Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
22 Quarta interrogatio Augustini.
23 Obsecro, edisseras mihi quid pati debeat, si quis aliquid de ecclesia furto abstulerit.
24 Responsio beati Gregorii Papae.
25 Hoc tua fraternitas (Grat. 12, q. 2, c. 11) ex persona furis pensare potest qualiter valeat corrigi.
26 Sunt enim quidam qui habentes subsidia furtum perpetrant et sunt alii qui hac in re ex inopia delinquunt.
27 Unde necesse est ut quidam damnis, quidam vero verberibus, et quidam districtius, quidam vero levius corrigantur.
28 Et cum paulo districtius agitur, ex charitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.
29 Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis verberibus feriunt, et tamen ipsos quos doloribus affligunt habere haeredes quaerunt, et quae possident ipsis servant quos irati insequi videntur.
30 Haec ergo charitas in mente tenenda est; et ipsa modum correctionis dictat, ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat.
31 Addis etiam quomodo ea quae furto de ecclesiis abstulerunt reddere debeant.
32 Sed absit quod Ecclesia cum augmento recipiat quod de rebus terrenis videtur amittere, et lucra de damnis quaerat.
33 Quinta interrogatio Augustini.
34 Peto an debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae.
35 Responsio beati Gregorii papae.
36 Hoc fieri modis omnibus licet.
37 Nequaquam enim in sacris eloquiis invenitur, quod huic capitulo contradicere videatur.
38 Sexta interrogatio Augustini.
39 Usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi coniugio copulari, et novercis et cognatis si liceat coniugio copulari.
40 Responsio beati Gregorii papae.
41 Quaedam terrena lex (Grat. 33, q. 2, c. 20.) in Romana republica permittit ut sive fratris, sive sororis, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur.
42 Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere.
43 Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare.
44 Unde necesse est ut iam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat.
45 Nam secunda quam diximus a se omnimodo debet abstinere.
46 Cum noverca autem misceri grave est facinus, quia et in lege scriptum est: Turpitudinem patris tui non revelabis (I v. XVIII, 7).
47 Neque enim turpitudinem patris filius revelare potest; sed quia in lege scriptum est: Erunt duo in carne una (Genes. II, 24), qui turpitudinem novercae, quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelavit.
48 Cum cognata quoque misceri prohibitum est, quae per coniunctionem priorem caro fratris facta est.
49 Pro qua re etiam Ioannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio coronatus.
50 Cui non est dictum ut Christum negaret, et tamen pro Christi confessione occisus est; sed quia idem Dominus noster Iesus Christus dixerat: Ego sum veritas (Ioan. XIV, 6), quia pro veritate occisus est Ioannes, pro Christo sanguinem fudit.
51 Septima interrogatio Augustini.
52 Declarari posco an sic turpiter coniunctis sit indicenda separatio, et sacrae communionis deneganda oblatio.
53 Responsio beati Gregorii papae.
54 Quia vero multi sunt in Anglorum gente qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admisti, ad fidem venientes admonendi sunt ut se abstineant, et grave hoc peccatum esse cognoscant.
55 Tremendum Dei iudicium pertimescant, ne pro carnali delectatione tormenta aeterni cruciatus incurrant.
56 Non tamen pro hac re corporis ac sanguinis Domini communione privandi sunt, ne in eis illa ulcisci videamur, in quibus se per ignorantiam ante lavacrum baptismatis astrinxerunt.
57 In hoc enim tempore sancta Ecclesia quaedam per fervorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat atque portat, ut saepe malum quod adversatur portando et dissimulando compescat.
58 Omnes autem qui ad fidem veniunt admonendi sunt ne aliquid tale audeant perpetrare.
59 Si qui autem perpetraverint, corporis et sanguinis Domini communione privandi sunt, quia sicut in his qui per ignorantiam fecerunt culpa aliquatenus toleranda est, ita est in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
60 Octava interrogatio Augustini.
61 Peto si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi facile non possint convenire, an debet sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari.
62 Responsio beati Gregorii papae.
63 Et quidem in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes.
64 Nam quando de Galliis episcopi venient, illi in ordinationem episcopi testes tibi assistent. Sed (Grat. dist. 80, c. 6) fraternitatem tuam ita volumus in Anglia episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disiungantur, quatenus nulla sit necessitas ut in ordinatione alicuius episcopi convenire non possint.
65 Pastorum quoque aliquorum praesentia valde est utilis, ut facillime debeant convenire.
66 Cum igitur, Deo auctore, ita fuerint episcopi etiam in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet.
67 Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus.
68 Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique convocantur, ut qui in via iam coniugii praecesserunt in subsequenti quoque gaudio misceantur.
69 Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione qua per sacrum mysterium homo Deo coniungitur tales conveniant qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro eius custodia omnipotenti Domino preces pariter fundant? Nona interrogatio beati Augustini.
70 Postulo etiam qualiter debeamus cum Galliarum atque Britannorum episcopis agere.
71 Responsio beati Gregorii papae.
72 In Galliarum episcopos (Grat. 25, q. 2, c. 3) nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus.
73 Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provincias transeat, cum eodem Arelatensi episcopo debet agere, qualiter si qua sunt in episcopis vitia corrigantur.
74 Qui si forte in disciplinae vigore tepidus existat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam epistolas fecimus (indict. 4, epist. 68), ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis fuerit, ei ipse tota mente subveniat, ut quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria ab episcoporum moribus compescatis.
75 Ipse autem auctoritate propria episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque tua opera eorum imitationi monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studia reformando, quia (Grat. 6, q. 3, c. 1) scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debet; sed manu spicas conterere, et manducare (Deut. XXIII, 25).
76 Falcem ergo iudicii mittere non potes in eam segetem, quae alteri videtur esse commissa; sed per affectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo, et persuadendo, quasi mandendo converte.
77 Quidquid vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc quod antiqua Patrum institutio invenit.
78 Britannorum vero omnium episcoporum tuae curam fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, perversi auctoritate corrigantur.
79 Obsecratio Augustini.
80 Obsecro ut reliquiae sancti Sixti martyris nobis transmittantur.
81 Concessio Gregorii.
82 Fecimus quod petisti, quatenus populus qui in loco quondam sancti Sixti martyris corpus dixerunt venerari, quod tuae fraternitati nec verum nec veraciter sanctum videtur, certa sanctissimi et probatissimi martyris beneficia suscipiens, colere incerta non debeat.
83 Mihi tamen videtur quia si corpus quod a populo cuiusdam martyris esse creditur nullis illic miraculis coruscat, et neque aliqui de antiquioribus existunt qui se a parentibus passionis eius ordinem audisse fateantur, ita reliquiae quas petisti seorsum condendae sunt, ut locus in quo praefatum corpus iacet modis omnibus obstruatur, nec permittatur populus certum deserere, et incertum venerari.
84 Decima interrogatio Augustini.
85 Si praegnans mulier debeat baptizari, aut postquam genuerit, post quantum tempus possit ecclesiam intrare.
86 Aut etiam ne morte praeoccupetur quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere.
87 Aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione coniungi.
88 Aut si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam introire ei liceat, aut sacrae communionis sacramentum percipere.
89 Aut vir suae coniugi permistus antequam lavetur aqua, si ecclesiam intrare possit, vel etiam ad ministerium sacrae communionis accedere.
90 Quae omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta.
91 Responsio beati Gregorii papae.
92 Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam cui etiam et responsum addidisse me arbitror.
93 Sed hoc quod ipse dicere et sentire potuisti credo quod mea apud te volueris responsione firmari.
94 Mulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa fecunditas carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent immortalitatem quam acceperant recto Dei iudicio perdiderunt.
95 Quia itaque omnipotens Deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit.
96 Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis Dei dono servatum est qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi? Illi quippe mysterio in quo omnis culpa funditus exstinguitur valde stultum est si donum gratiae contradicere posse videatur.
97 Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, Testamenti Veteris praeceptione didicisti (Grat. dist. 3, c. 1) ut pro masculo XXXIII diebus, pro femina vero LXVI debeat abstinere (Levit. XII).
98 Quod tamen sciendum est quia in mysterio accipitur.
99 Nam si eadem hora qua genuerit actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur.
100 Voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est.
101 In carnis autem commistione voluptas est, nam in prolis partu dolor et gemitus.
102 Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries (Genes. III, 6).
103 Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus.
104 Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit sine mora, si mortis periculo urgetur, vel ipsa hora eadem qua gignit, vel hoc quod gignitur eadem qua natum est, nullo modo prohibetur, quia sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda est, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum morte, inveniri non valeat qui redimatur.
105 Ad eius vero concubitum vir eius accedere non de bet quousque qui gignitur ablactetur.
106 Prava autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant.
107 Quod videlicet ex sola causa incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt.
108 Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa, cum consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat si quis vir ad menstruatam mulierem accedat (Levit. X).
109 Quae tamen mulier dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non valet imputari, et per hoc quod invita patitur, iustum non est ut ingressu ecclesiae privetur.
110 Novimus namque quod mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti eius fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit (Luc. VIII).
111 Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Sed dices: illam infirmitas compulit, has vero de quibus loquimur, consuetudo constringit.
112 Perpende autem, frater charissime, quia omne quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae est digno Dei iudicio post culpam ordinatum.
113 Esurire namque et sitire, aestuare, algere, lassescere, ex infirmitate naturae est.
114 Et quid est aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi medicamenta quaedam contra aegritudines explorare? Feminis namque et menstruus sui sanguinis fluxus aegritudo est.
115 Si igitur bene praesumpsit quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur? Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi.
116 Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda.
117 Bonarum quippe mentium est etiam ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est, quia saepe sine culpa agitur quod venit ex culpa.
118 Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est ut esuriremus.
119 Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit; sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta, ex culpa venit vitium, in quo seipsam qualis per iudicium facta sit humana natura cognoscat, ut homo qui sponte culpam perpetravit, reatum culpae portet invitus.
120 Atque ideo feminae cum semetipsas considerant in menstrua consuetudine, si ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumunt, de sua recta consideratione laudandae sunt.
121 Dum vero percipiendi ex religiosae vitae consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut diximus, non sunt.
122 Sicut enim in veteri Testamento exteriora opera servabantur, ita in Testamento novo non tam quod exterius agitur, quam id quod interius cogitatur sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur.
123 Nam cum multa lex velut immunda manducari praecipiat, in Evangelio tamen Dominus ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae exeunt de corde, illa sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11).
124 Atque paulo post subiecit, exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae (Ibid., 19).
125 Unde ubertim indicatum est quia illud ab omnipotenti Deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur.
126 Unde Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I, 15).
127 Atque mox eiusdem coinquinationis causam annuntians, subiungit: Coinquinatae sunt enim eorum et mens et conscientia.
128 Si ergo ei cibus immundus non est, cuius mens immunda non fuerit, cur quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur? Vir autem (Grat. de poenit., dist. 7, q. 4, c. 7) cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua intrare ecclesiam non debet, sed neque lotus intrare statim debet.
129 Lex autem veteri populo praecepit, ut mistus vir mulieri, et lavari aqua debeat, et ante solis occasum ecclesiam non intrare.
130 Quod intelligi spiritaliter potest quia mulieri vir miscetur quando illicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem coniungitur.
131 Qui nisi prius ignis concupiscentiae a mente deferveat, dignum se congregatione fratrum existimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravae voluntatis videt.
132 Quamvis enim de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque alii alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admistionem propriae coniugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reverenter abstinere.
133 Nec haec dicentes deputamus culpam esse coniugium.
134 Sed quia ipsa licita commistio coniugum sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa esse sine culpa nullatenus potest.
135 Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7).
136 Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, in delicto se natum gemebat, quia portat arbor in ramo humorem vitii quem traxit ex radice.
137 In quibus tamen verbis non ipsam admistionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluptatem admistionis.
138 Sunt enim multa licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur, sicut saepe irascendo culpas insequimur, et tranquillitatem in nobis animi perturbamus.
139 Et cum rectum sit quod agitur, non est tamen tunc approbabile quod in eo animus perturbatur.
140 Contra quippe vitia delinquentium iratus fuerat qui dicebat: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8).
141 Quia enim non valet nisi tranquilla mens in contemplationis lucem se suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat, quia dum male acta deorsum insequitur, confundi tamen atque turbari a summorum contemplatione cogebatur.
142 Et laudabilis ergo est ira contra vitium, et tamen molesta, quia turbatum se reatum aliquem incurrisse aestimabat.
143 Oportet itaque legitima carnis copula ut causa prolis sit, non voluptatis; et carnis commistio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum.
144 Si quis ergo sua coniuge non cupidine voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia utitur, iste profecto de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus iudicio, quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere.
145 Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commistionis, habent coniuges etiam de sua commistione quod defleant.
146 Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concessione metu animum concutit.
147 Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 9).
148 Non enim indulgetur quod licet et iustum est.
149 Quod enim indulgeri dixit, culpam esse demonstravit.
150 Vigilanti vero mente pensandum est quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eumdem populum abstinere a mulieribus praecepit.
151 Et si illic ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba Dei perciperent mulieribus misti non essent, quanto magis qui corpus Domini omnipotentis accipiunt custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsi inaestimabilis mysterii magnitudine praegraventur? Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent; quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur.
152 Tunc autem vir qui post commistionem coniugis lotus fuerit aqua, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam ecclesiam etiam licuerit intrare.
153 Undecima interrogatio Augustini.
154 Quaero etiam si post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat; vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare? Responsio beati Gregorii papae.
155 Hunc quidem Testamentum veteris legis (Grat. dist. 6, c. 1), sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua etiam usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit.
156 Quod tamen tunc specialiter ad illum populum, spiritaliter autem intelligens sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur qui, tentatus immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur.
157 Sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat.
158 Et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat.
159 Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quia valde subtiliter pensari debet ex qua re accidat menti dormientis.
160 Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit.
161 Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse.
162 Cum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit.
163 Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstineri, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpis imaginatio non concusserit.
164 Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non foedetur.
165 Qua in re unum ibi ostenditur, ipsa mens rea, non tunc vel suo iudicio libera, cum se et dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse.
166 Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus.
167 Videt enim a qua radice inquinatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens.
168 Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione, an delectatione, vel, quod maius est, peccati consensu acciderit.
169 Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu.
170 Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum, quia primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit.
171 Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem et delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat.
172 Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est.
173 Cum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci.
174 Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici.
175 In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
176 Et saepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi consentiat.
177 Et cum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus, carnis voluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat.
178 Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23).
179 Si autem captivus erat, minime pugnabat.
180 Sed et pugnabat, quapropter captivus non erat.
181 Et pugnabat igitur lege mentis, cui lex quae in membris est repugnabat.
182 Si hoc pugnabat, captivus non erat.
183 Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, et captivus et liber: liber ex iustitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus.



Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat. <<<     >>> EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 64