monumenta.ch > Gregorius Magnus > 60
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat. <<<     >>> EPISTOLA LXI. AD CLOTARIUM FRANCORUM REGEM. Monachos ad Augustinum euntes commendat. Hortatur ad cogendam synodum adversus simoniacos.

EPISTOLA LX, AD THEODEBERTUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum congregandam et eosdem commendat monachos.

1 Gregorius Theodeberto regi Francorum.
2 Qui paternae adhortationis verba libenti animo suscipit, et sinu cordis amplectitur, emendatorem se vitiorum fore procul dubio profitetur.
3 Ex qua re satis nos excellentiae vestrae certos reddit absoluta promissio.
4 Nam eius quem idoneum ad solvendum esse cognoscimus verba pro pignore retinemus.
5 Itaque excellentia vestra, Dei nostri mandatis inhaerens, studium ad congregandam synodum pro sua mercede adhibere dignetur, ut omne a sacerdotibus corporale vitium, et simoniaca haeresis, quae prima in Ecclesiis iniqua ambitione surrexit, potestatis vestrae imminente censura, concilii definitione tollatur, et abscissa radicitus amputetur, ne si plus illic aurum quam Deus diligitur, qui modo tranquillus in suis praeceptis despicitur iratus in vindicta postmodum sentiatur.
6 Et haec quidem quia pro vobis loquimur, idcirco imminere saepius non cessamus, ut prodesse excellentissimis ac dulcissimis filiis nostris vel importunitate possimus.
7 Nam regno vestro per omnia proficit, si quod contra Deum in illis partibus geritur emendatione vestrae excellentiae corrigatur.
8 Quanta praeterea bona proficiscenti ad Anglorum gentem reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Augustino excellentia vestra impenderit, referentibus quibusdam monachis qui ab eo reversi sunt cognovimus.
9 De qua re maximas gratias exsolventes, petimus ut et monachis praesentium portitoribus, quos ad eumdem fratrem nostrum direximus, vestra uberius beneficia ministretis, quatenus dum vobis patrocinantibus nullas illic difficultates invenerint, sed coeptum iter facile, Christo adiuvante, peregerint, uberiorem mercedis vestrae fructum ante Dei nostri oculos faciatis.