monumenta.ch > Hieronymus > csg68.248 > 59
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. Commendat monachos in Angliam ad Augustinum euntes. <<<     >>> EPISTOLA LX, AD THEODEBERTUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum congregandam et eosdem commendat monachos.

EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat.

1 Gregorius Theoderico regi Francorum.
2 Excellentiae vestrae index cordis epistola, quanta in vobis fulgeat cum regia potestate prudentia, ita luculenti copia sermonis edocuit, ut dubium esse non valeat quidquid laudabile de vobis fama narraverit.
3 Et quoniam adhortationem nostram adeo regiis animis per laudis praedicamenta placuisse signastis, ut quidquid ad Dei nostri cultum, quidquid ad Ecclesiarum reverentiam, quidquid ad honorem pertinere cognoscitis sacerdotum, et studiose statui, et velitis in omnibus custodiri, iterata vos pro vestra magis mercede adhortatione pulsamus, ut congregari synodum iubeatis, et, sicut dudum scripsimus, corporalia in sacerdotibus vitia et simoniacae haereseos pravitatem omnium episcoporum definitione damnari, atque de regni vestri amputari finibus faciatis, nec plus illic pecuniam obtinere quam praecepta dominica permittatis.
4 Nam (Grat. 1, q. 1, c. 20) cum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subiicitur, etiamsi tenere fidem quam negligit videatur.
5 Sicut ergo contra exteriores hostes, ita quoque contra interiores animarum adversarios studete esse solliciti, ut per hoc quod Dei nostri inimicis fideliter repugnatis, et hic feliciter ipsius protectione regnetis, et ad aeterna postmodum gaudia eius duce gratia veniatis.
6 Quanta praeterea bona reverendissimo fratri et coepiscopo nostro Augustino ad Anglorum gentem proficiscenti excellentia vestra praebuerit, revertentes ab eo quidam monachi retulerunt.
7 Unde, uberes gratias referentes, petimus ut his quoque monachis qui ad eum directi sunt suffragia vestra copiosius praebere atque eos ad proficiscendum iuvare dignemini, ut quanto beneficia vestra eis amplius exhibetis, tanto maiorem vicissitudinem ab omnipotente Deo, cui serviunt, exspectetis.