monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15 > 58
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Damnandae in concilio simoniae operam impendat. Faveat monachis ad Augustinum euntibus. <<<     >>> EPISTOLA LIX. AD THEODERICUM FRANCORUM REGEM. Hortatur ad synodum convocandam, et monachos eosdem commendat.

EPISTOLA LVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. Commendat monachos in Angliam ad Augustinum euntes.

1 Gregorius, Mennae Telonae, Sereno Massiliae, Lupo Cabilloni, Aigulfo Mettis, Simplicio Parisiis, Melantio Rotomo, et Licinio, episcopis Francorum a paribus.
2 Licet fraternitatem vestram suscepti officii cura commoneat, ut religiosis viris, et praecipue in causa animarum laborantibus, omni debeat adnisu concurrere, non tamen ab re est, si sollicitudinem vestram epistolarum nostrarum sermo pulsaverit, quia sicut ignis aura flante fit grandior, ita bonae mentis studia commendatione proficiunt.
3 Quia igitur, Redemptoris nostri gratia cooperante, tanta de Anglorum gente ad Christianae fidei gratiam multitudo convertitur, ut reverendissimus communis frater et coepiscopus noster Augustinus eos qui secum sunt ad hoc opus exsequendum per diversa loca asserat non posse sufficere, aliquantos ad eum monachos cum dilectissimis et communibus filiis Laurentio presbytero, et Mellito abbate praevidimus transmittendos.
4 Et ideo fraternitas vestra eis charitatem quam decet exhibeat, atque ita illis ubicunque necesse fuerit auxiliari festinet, quatenus dum vobis opitulantibus nullas illic remorandi causas habuerint, et ipsi vestra se relevatos consolatione congaudeant, et vos solatiorum exhibitione in causa pro qua directi sunt possitis participes inveniri.