monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS SICILIAE EPISCOPOS. Adversus imminentem hostium invasionem binas per hebdomadam litanias indicant, et fideles a saeculari perversitate dehortentur. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD ADRIANUM NOTARIUM. Incantatores et sortilegos insequi pergat.

EPISTOLA LII. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores iudicatum est.

1 Gregorius Dono episcopo Messanensi.
2 Nullus unquam contentionibus finis imponitur, si impleri ea quae iudicata fuerint differantur.
3 Filius itaque noster Placidus, vir magnificus, questus est nobis ea quae inter eum et actores Ecclesiae vestrae Dei iudicio definita sunt fraternitatem vestram nolle complere.
4 Quod si ita est miramur, ut dum quieti vestrae vos deceat studere, contentionis vobis scrupulum reservetis.
5 Proinde scriptis vos praesentibus adhortamur ut subtiliter requirere debeatis.
6 Et si quid minus impletum est, si tamen nihil est quod iuste possit obsistere, sine discordia compleatur; quatenus nec supradictus magnificus vir se queratur irrationabiliter fatigari, nec vos contra ordinis vestri propositum videamini despexisse quod iustum est.
7 Datum mense Iunii, indict. 4.