monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLIV. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Rogat ne deinceps in epistolis se illius ancillam vocitet. Suspensa iam quae beato Petro obtulit vela. De illius podagra, et tristatur, et gaudet. Monasterium sancti Andreae, cui et ipsa eleemosynam miserat, ab hoc apostolo diligentissime custodiri probat ex variis miraculis. <<<     >>> EPISTOLA XLVI. AD ISACIUM IEROSOLYMITANUM EPISCOPUM. Synodicae illius epistolae respondens, Ecclesiam arcae confert, extra quam salus nulla. Laudat Isacii fidem, quam profitetur suam. Gaudet compressa sub Christianissimo imperatore haereticorum ora. Isacium hortatur ut in Ecclesiis suis compescat simoniam, ac quaedam compescendo, quaedam tolerando iurgia mitiget.

EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit eius animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa coniugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum.

1 Gregorius Theoctistae patriciae.
2 Magnas omnipotenti Deo gratias agere debemus, quod piissimi et benignissimi imperatores nostri tales de suo genere iuxta se propinquos habent, de quorum conversatione nobis omnibus grande sit gaudium.
3 Unde et pro eisdem dominis continue nobis orandum est, ut eorum vita cum suis omnibus, protegente coelesti gratia, per longa tempora et tranquilla servetur.
4 Indico autem quod levitate populi tumultum contra vos detractionis exortum nuntiantibus quibusdam agnovi.
5 Qua ex re excellentiam vestram audio fuisse taedio non modico contristatam.
6 Quod si ita est, valde miror cur vos, qui cor fixistis in coelo, verba hominum agitent in terra.
7 Beatus enim Iob, cum amici eius qui ad consolandum venerant in increpationem prosiliissent, ait: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Iob. XVI, 20).
8 Qui enim vitae suae in coelo testem habet, iudicia hominum in terra pertimescere non debet.
9 Dux quoque bonorum Paulus dicit: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12).
10 Qui iterum dicit: Opus suum probet unusquisque, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Gal. VI, 4).
11 Si enim laudibus laetamur, et detractionibus frangimur, gloriam nostram non in nobis, sed in aliorum ore posuimus.
12 Et quidem fatuae virgines in vasis suis oleum non sumpserunt, sapientes autem sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus (Matth. XXV).
13 Lampades quippe nostrae bona sunt opera.
14 De quibus scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. V, 16).
15 Tunc autem oleum in vasis cum lampadibus sumimus, quando de bonis actibus nitorem gloriae non ab adulantibus proximis quaerimus, sed hunc in testimonio conscientiae servamus.
16 In omne autem quod extra de nobis dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus.
17 Etsi omnes vituperent, liber est tamen quem conscientia non accusat.
18 quia et si omnes laudent, liber esse non potest, si hunc conscientia accusat.
19 Unde de Ioanne Veritas dicit: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam (Matth XI, 7).
20 Quod videlicet per negationem dicitur, non per confirmationem, cum subditur: Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Ibid. 8).
21 Quamvis enim iuxta veritatem Evangelii, Ioannes vestimento aspero fuerit indutus, per significationem tamen mollibus vestiti sunt, qui adulationibus ac laudibus delectantur.
22 Negatur autem quia Ioannes arundo vento agitata fuerit, quoniam mentis eius fortitudinem nulla humani oris aura flectebat.
23 Nos enim si laudibus erigimur, aut vituperationibus humiliamur, arundo vento agitata sumus.
24 Sed absit hoc, absit a corde excellentiae vestrae.
25 Scio quia magistrum gentium studiose legitis, qui ait: Ego si hominibus adhuc placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10).
26 Si qua tamen, vel parva tristitia hac ex re menti vestrae exorta est, credo quod hoc fieri omnipotens Deus benigne permisit.
27 Neque enim electis suis in hac vita promisit gaudia delectationis, sed amaritudines tribulationis, ut medicinae more, per amarum poculum ad dulcedinem aeternae salutis redeant.
28 Quid namque dicit? Mundus gaudebit, et vos lugebitis (Ioan. XVI, 20).
29 Qua spe? qua promissione? Paulo post additur: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid., 22).
30 Hinc iterum discipulis dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19).
31 Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur.
32 Ego Abel esse non suspicor, qui Cain fratrem non habuerit.
33 Boni enim si sine malis fuerint, perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur.
34 Ipsa autem malorum societas purgatio bonorum est.
35 Tres in arca filii Noe fuerunt, unus irrisor patris exstitit, qui etsi in se benedictus fuit, maledictionis tamen sententiam in filio suscepit.
36 Duos Abraham priusquam uxorem Cethuram acciperet, filios habuit, sed tamen carnalis eius filius est repromissionis filium persecutus (Genes. IX).
37 Quod magnus Doctor exponit, dicens: Sicut is qui secundum carnem est persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc (Gal. IV, 29).
38 Duos Isaac filios habuit, sed unus, qui spiritalis exstitit, ante minas carnalis fratris fugit.
39 Duodecim Iacob filios habuit, sed unum, qui rectius vivebat, decem in Aegypto vendiderunt.
40 In David propheta, quia fuit quod purgari debuisset, actum est ut persecutorem filium pateretur beatus.
41 Iob de societate reproborum dicit: Frater fui draconum, et socius struthionum (Iob. XXX, 29).
42 Ad Ezechielem Dominus ait: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6).
43 In duodecim apostolis unus reprobus mistus est, ut esset cuius persecutione undecim tentarentur.
44 Apostolorum princeps discipulis loquitur dicens: Iustum Lot oppressum a nefandorum iniuria et conversatione eripuit.
45 Aspectu enim et auditu iustus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam iusti iniquis operibus cruciabant (II Pet. II, 7, 8).
46 Paulus quoque apostolus discipulis scribit, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15.) Quia ergo Scriptura teste cognoscimus in hac vita bonos sine malis esse non posse, de stultorum vocibus excellentia vestra turbari nullatenus debet, maxime quia in omnipotente Deo tunc certa fiducia est, quando pro bono opere adversitatis aliquid in hoc mundo recipitur, ut plena merces in aeterna retributione servetur.
47 Unde et in sancto Evangelio Veritas dicit: Beati eritis cum adversum vos omne malum dixerint homines, mentientes propter nomen meum (Matth. V, 11).
48 Qui in consolatione nostra sua in exemplum adducere opprobria dignatus est, dicens: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius (Ibid., X, 25)? Sunt autem plurimi (Grat. 6, q, 1, c. 11) qui vitam bonorum fortasse amplius quam debent laudant; et ne qua elatio de laude subripiat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur.
49 Hinc est ergo quod doctor gentium se in praedicatione currere testatur per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 8).
50 Qui etiam dicit: Ut seductores et veraces.
51 Si fuerunt qui malam famam Paulo imponerent, qui hunc seductorem vocarent, quis ergo nunc Christianus debet indignum ducere pro Christo iniurias audire? Quantae autem virtutis praecursor nostri Redemptoris fuit novimus, qui per sacrum eloquium non solum plusquam propheta, sed etiam angelus vocatur; et tamen, sicut mortis eius historia testatur, post mortem a persecutoribus eius corpus incensum est.
52 Sed quid ista de sanctis hominibus dicimus? De ipso sancto sanctorum, id est de Deo qui pro nobis homo factus est, loquamur, qui ante mortem in iniuriam quia daemonium haberet audivit; post mortem vero a suis persecutoribus seductor appellatus est, cum diceret: Scimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam (Matth. XXVII, 63).
53 Quanta ergo nos peccatores a lingua vel manibus iniquorum hominum portare necesse est, qui in adventu aeterni iudicis iudicandi sumus, si et ipse tanta tam ante quam post mortem pertulit, qui et iudex venit? Haec, dulcissima et excellentissima filia, breviter dixi, ne quoties stultos homines tibi derogare cognoscis, qualibet vel parvula mentis tristitia tangaris.
54 Sed quia sedari hoc ipsum stultorum hominum murmur tranquilla ratione potest, peccatum credo si bonum quod valet fieri negligitur ut fiat.
55 Nam cum placare insanas mentes atque ad salutem reducere possumus, scandalizare eos minime debemus.
56 Sunt enim quaedam scandala quae omnino despicienda sunt; quaedam vero, cum vitari sine culpa possunt, despicienda non sunt, ne cum culpa serventur.
57 Quod sacro Evangelio praedicante cognovimus, quia cum Veritas diceret: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat homimem (Matth. XV, 11), et discipuli responderent, dicentes: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt (Ibid., 12)? protinus respondit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.
58 Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Ibid., 13).
59 Et tamen cum tributum peteretur, prius rationem reddidit perquam tributum solvere non deberet, atque illico subiunxit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle; et aperto ore eius, invenies staterem.
60 Illum sumens, da eis pro me et te (Matth. XVII, 26).
61 Quid est quod de scandalizatis aliis dicitur: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum; et aliis ne scandalizentur a Domino tributum solvitur, quod etiam non debetur? Quid est autem quod aliud scandalum esse permisit, aliud vero aliis venire prohibuit? nisi ut nos doceret et illa scandala quae nos ad peccata implicant contemnere, et ea quae placare sine peccato possumus, modis omnibus mitigare? Vestra itaque excellentia potest, protegente Domino, pravorum hominum scandala cum magna tranquillitate declinare.
62 Priores enim eorum sponte vobis secreto vocandi sunt, atque ipsis ratio reddenda, et perversa quaedam capitula, quae teneri existimant, coram ipsis anathematizanda.
63 Quod si etiam, sicut dicitur, dari anathema ficte suspicantur, etiam iureiurando firmandum est vos nunquam eadem capitula tenere, nunquam tenuisse.
64 Nec vobis indignum videatur tali eis modo satisfacere, nec de imperiali genere sit contra eos aliquod in vestra mente fastidium.
65 Omnes etenim fratres sumus, unius imperatoris potestate conditi, et sanguine redempti.
66 Et ideo fratres nostros, quantumlibet pauperes et abiectos, in nullo despicere debemus.
67 Certe etenim (Grat. 2, q. 7, c. 11) Petrus potestatem regni coelestis acceperat, ut quaeque in terra ligaret vel solveret, essent in coelo ligata vel soluta: super mare ambulavit, aegrotantes umbra curabat, peccantes verbo occidebat, mortuos oratione suscitabat.
68 Et quia ex admonitione Spiritus ad Cornelium gentilem fuerat ingressus, contra eum quaestio a fidelibus facta est cur ad gentiles intrasset, et comedisset cum eis, cur eos in baptismate recepisset.
69 Et tamen idem apostolorum primus, tanta donorum gratia repletus, tanta miraculorum potestate suffultus, querelae fidelium non ex potestate, sed ex ratione respondit, causam per ordinem exposuit, quomodo vas quoddam, velut linteum, in quo quadrupedia terrae, et bestiae, et reptilia atque volatilia inerant, de coelo submitti viderit (Act. XI, 5 seq.), vocemque audierit: Surge, Petre, occide et manduca (Ibid., 7); qualiter tres viri venerint, eum ad Cornelium vocantes; qualiter Spiritus sanctus hunc cum eis ire praeceperit; qualiter idem Spiritus sanctus qui venire in baptizatos in Iudaea post baptismum consueverat, in gentilibus ante baptismum venit.
70 Si enim cum a fidelibus culparetur, auctoritatem quam in sancta Ecclesia acceperat attendisset, respondere poterat ut pastorem suum oves quae ei commissae fuerant reprehendere non auderent.
71 Sed si in querela fidelium aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset.
72 Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae etiam testes exhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI, 12).
73 Si ergo pastor Ecclesiae, apostolorum princeps, signa et miracula singulariter faciens, non dedignatus est in causa reprehensionis suae rationem humiliter reddere; quanto magis nos peccatores, cum de re aliqua reprehendimur, reprehensores nostros ratione humili placare debemus? Ad me etenim, sicut nostis, cum apud vestigia dominorum in regia urbe demorarer, multi ex eis venire consueverant qui de praedictis capitulis accusabantur.
74 Sed teste conscientia fateor, nunquam in eis aliquid erroris, aliquid pravitatis, aliquid de his quae contra eos dicebantur inveni.
75 Unde et eos opinione contempta familiariter suscipere, et magis ab insequentibus defendere curabam.
76 Dicebatur namque contra eos quia sub obtentu religionis coniugia solverent; et quia dicerent quod baptisma peccata penitus non auferret, et si de iniquitatibus suis quis in triennium poenitentiam ageret, postmodum ei perverse vivere liceret; et quia si compulsi aliquid de quibus reprehendebantur anathematizare se dicerent, anathematis vinculo nullo modo teneri.
77 Et si sunt qui certissime talia sentiunt vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est.
78 Eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia, anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, contraria loquuntur.
79 Si enim dicunt (Grat. 27, q. 2, c. 19) religionis causa coniugia debere dissolvi, sciendum est quia etsi hoc lex humana concessit, divina lex tamen prohibuit.
80 Per se enim Veritas dicit: Quae Deus coniunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6).
81 Quae etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Ibid., 9).
82 Quis ergo huic coelesti legislatori contradicat? Scimus quia scriptum est: Erunt duo in carne una (Luc. XVI; I Cor. VI; Genes. II, 24).
83 Si ergo vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel etiam fortasse ad illicita migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro et ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hos quis audeat accusare, quando certum est quod omnipotens Deus qui minora concessit, maiora non prohibuit? Et quidem multos sanctorum novimus cum suis coniugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse.
84 Duobus enim modis sancti viri etiam a licitis abstinere solent.
85 Aliquando ut merita sibi apud omnipotentem Deum augeant, aliquando vero ut anteactae vitae culpas detergant.
86 Tres etenim pueri in regis Babylonici obsequium deducti, legumina ad ve cendum petentes, cibis regiis uti noluerunt, non quia culpa esset si ea quae Deus creaverat ederent.
87 Noluerunt ergo ea sumere quae licebant, ut per continentiam virtus excresceret.
88 David vero qui alienam coniugem tulerat, et pro sua culpa valde fuerat flagellatus, aquam bibere longe post de Bethleemitica cisterna voluit.
89 Quam cum ei fortissimi milites detulissent, bibere recusavit, eamque fundendo, Domino libavit.
90 Licebat enim ei bibere si voluisset; sed quia illicita se fecisse meminerat, laudabiliter et a licitis abstinebat.
91 Et qui prius pro culpa sua morientium militum sanguinem fundi non timuit, postmodum, si aquam biberet, etiam viventium militum sanguinem se fudisse iudicavit, dicens: Num sanguinem istorum hominum qui profecti sunt et animarum periculum bibam (I Paral. XI, 19)? Proinde cum boni coniuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae vitae culpas delere, ut se ad continentiam astringant, et meliorem vitam appetant, licet.
92 Si vero continentiam quam vir appetit uxor non sequitur, aut quam uxor appetit vir recusat, dividi coniugium non licet, quia scriptum est: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4).
93 Si qui vero sunt qui dicunt peccata in baptismate superficietenus dimitti, quid est hac praedicatione infidelius, in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere? in quo principaliter ad coelestis munditiae mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus soli illi inhaereat de quo Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28).
94 Certe enim maris Rubri transitus figura sancti baptismatis fuit, in quo hostes a tergo sunt mortui, sed alii contra faciem in eremo sunt inventi.
95 Sic quippe omnes qui in sancto baptismate tinguntur eorum peccata praeterita omnia laxantur, quia eis veluti Aegyptii hostes a tergo moriuntur.
96 Sed in eremo alios hostes invenimus, quia dum in hac vita vivimus, priusquam ad promissionis patriam pertingamus, multae nos tentationes fatigant, et ad terram viventium tendentibus iter intercludere festinant.
97 Qui ergo dicit peccata in baptismate funditus non dimitti, dicat in mari Rubro Aegyptios non veraciter mortuos.
98 Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismate funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas, quam umbra veritatis.
99 In Evangelio Dominus dicit: Qui lotus est, non indiget ut lavet, sed est mundus totus (Ioan. XIII, 10).
100 Si igitur peccata in baptismate funditus minime dimittuntur, quomodo is qui lotus est mundus est totus? Totus enim mundus dici non potest, cui de peccato aliquid remansit.
101 Sed nemo resistit voci Veritatis: Qui totus est, mundus est totus.
102 Nihil ergo ei de peccati sui contagio remanet, quem totum fatetur mundum ipse qui redemit.
103 Si qui autem sunt qui dicunt quia de peccato quolibet triennio poenitentia agenda est, et post triennium in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec praedicamenta verae fidei, nec sacrae Scripturae praecepta noverunt.
104 Contra hos praedicator egregius Paulus dicit: Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem (Gal. VI, 8).
105 Contra hos iterum dicit: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8).
106 Ubi discipulis subiungit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu.
107 Hi quippe in carne sunt, qui in carnalibus voluptatibus vivunt.
108 Contra hos dicitur: Neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 50).
109 Si autem dicunt pauci temporis poenitentiam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte eos pastoris primi percutit sententia, qui ait: Contigit illis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 21).
110 Magna est enim contra peccatum virtus poenitentiae, sed si quis in eadem poenitentia perseveret.
111 Nam scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; XXIV, 13).
112 Hinc rursum scriptum est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio eius (Eccl. XXXIV, 30)? Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vita iustitiae non vivit.
113 Baptizatur ergo a mortuo, et iterum tangit eum, qui prava opera quae se meminit egisse deplorat, sed in eisdem se iterum post lacrymas implicat.
114 Anima itaque quaelibet eiusdem mortui lavatione non proficit, quae hoc iterum faciendo quod planxit, nec per lamenta poenitentiae ad rectitudinem iustitiae exsurgit.
115 Poenitentiam enim vere agere, est commissa plangere, sed iterum plangenda declinare.
116 Si qui vero sunt qui dicunt quia compulsus quispiam necessitate, si anathematizaverit, anathematis vinculo non tenetur, ipsi sibi testes sunt quia Christiani non sunt.
117 Quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se existimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas eius valere non existimant.
118 Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia et anathematizandi sunt, ut unde veritatem fallere se credunt, inde in peccatis suis veraciter ligentur.
119 Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano haec quae praediximus errorum capitula aut praedicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, hos procul dubio et anathematizavimus et anathematizamus.
120 Ex omnibus tamen capitulis in eis, sicut praedixi, qui ad me in urbem regiam venire consueverant, nullum omnino errorem cuiuslibet praedicti capituli agnovi, sed neque fuisse existimo.
121 Nam si fuisset, agnovissem.
122 Quia vero sunt multi fidelium qui imperito zelo succenduntur, et saepe, dum quosdam quasi haereticos insequuntur, haereses faciunt, eorum infirmitati consulendum est, et, sicut praedixi, ratione et mansuetudine sunt placandi.
123 Illis quippe sunt similes de quibus scriptum est: Testimonium illis perhibeo, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2).
124 Vestra itaque excellentia quae in lectione, in lacrymis, atque in eleemosynis incessabiliter vivit, eorum, sicut petii, imperitiam placare mansuetis exhortationibus ac responsionibus debet, ut non solum de semetipsa, sed etiam de illis gloriam aeternae retributionis inveniat.
125 Haec me vobis dicere nimius amor suasit, quia et in vestra laetitia me crescere, et in vestra tristitia me existimo minorari.
126 Omnipotens Deus gratia vos coelesti custodiat, et salva domni nostri pietate et piissimae domnae tranquillitate, pro parvulorum dominorum nutrimento vitam vestram longius extendat.



Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLIV. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Rogat ne deinceps in epistolis se illius ancillam vocitet. Suspensa iam quae beato Petro obtulit vela. De illius podagra, et tristatur, et gaudet. Monasterium sancti Andreae, cui et ipsa eleemosynam miserat, ab hoc apostolo diligentissime custodiri probat ex variis miraculis. <<<     >>> EPISTOLA XLVI. AD ISACIUM IEROSOLYMITANUM EPISCOPUM. Synodicae illius epistolae respondens, Ecclesiam arcae confert, extra quam salus nulla. Laudat Isacii fidem, quam profitetur suam. Gaudet compressa sub Christianissimo imperatore haereticorum ora. Isacium hortatur ut in Ecclesiis suis compescat simoniam, ac quaedam compescendo, quaedam tolerando iurgia mitiget.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45