monumenta.ch > Beda Venerabilis > A > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XL. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ob eruptionem sanguinis temperet a ieiunio, atque ab omni exasperatione caveat. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis.

EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis.

1 Gregorius Romano defensori Gloriosissimus filius noster Faustus epistola directa nos petiit, asserens ab actionariis Syracusanae Ecclesiae fines possessionis suae illic intra Siciliam positos nuper violenter ablatos.
2 Unde quia a cognitione fratris et coepiscopi nostri Ioannis hoc omnino credimus alienum, eum videre te volumus.
3 Et si quidem res nuper, ut asseritur, a possidente sublata est, et hoc apud te manifesta satisfactione claruerit, eius cui subtracta est dominio reformetur.
4 Et tunc si quid actores praedictae Ecclesiae rationabiliter sibi in finibus suis credunt posse competere, electorum subeant sine dilatione iudicium, ut cuius sit proprietas iudicantium sententia decernatur; quatenus per hoc episcopalis de illicita quae praetenditur invasione auferatur invidia, et causa legali valeat ordine finiri.