monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis iurisdictio violetur. <<<     >>> EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Vitum defensorem constitutum commendat.

EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit.

1 Gregorius Vito defensori.
2 Si nulli conditioni vel corpori teneris obnoxius, nec fuisti clericus alterius civitatis, aut in nullo tibi canonum obviant statuta, ecclesiasticae utilitatis intuitu id nostro sedit arbitrio, ut officium Ecclesiae defensoris accipias, et quidquid pro pauperum commodis tibi a nobis iniunctum fuerit, incorrupte et gnaviter exsequaris; usurus hoc privilegio, quod in te habita deliberatione contulimus, ut omnibus quae tibi a nobis iniuncta fuerint complendis operam tuam fidelis exhibeas redditurus de actibus tuis sub Dei nostri iudicio rationem.
3 Hanc autem epistolam Paterio secundicerio notario Ecclesiae nostrae scribendam dictavimus, cuique subscripsimus.