monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41 > 32
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXI. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Venantio sancti Severini reliquias ad oratorii consecrationem concedat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Hortatur ut disposita Ecclesia Romam contendat, ubi quietus, Gregorio ipso curante, a vomitu sanguinis sanari possit. Interim abstineat a ieiuniis, vigiliis et concionibus.

EPISTOLA XXXII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Concessas Candido abbati reliquias. Se tot ac tantis aegritudinibus affectum, ut vivere poena sit. Preces apud Deum petit, ut flagella mitiget, et patientiam concedat.

1 Gregorius Mariniano Ravennae.
2 Latore huc praesentium Candido abbate pro petendis reliquiis, quae et concessae sunt, veniente, quanto de fraternitatis tuae nutrimento laetatus sum, quod in eo studium tuae fraternitatis apparuit, tanto contristatus sum quod eius, ut volui, praesentia frui non potui, quod me et aegrotum reperit, et discedens in infirmitate adhuc positum dereliquit.
3 Multum enim iam tempus est quod surgere de lectulo non valeo.
4 Nam modo me podagrae dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore cum dolore se ignis expandit; et fit plerumque ut uno in me tempore ardor cum dolore confligat, et corpus in me animusque deficiat.
5 Quantis autem aliis necessitatibus extra haec quae retuli infirmitatis afficiar, enumerare non valeo.
6 Sed breviter dico quia sic me infectio noxii humoris imbibit, ut vivere mihi poena sit, et mortem desideranter exspectem, quam gemitibus meis solam esse credo posse remedium.
7 Proinde, frater sanctissime, divinae pro me pietatis misericordiam deprecare, ut percussionis suae erga me flagella propitius mitiget, et patientiam tolerandi concedat, ne nimio, quod absit, taedio in impatientiam cor erumpat, et ea quae bene curari per plagam poterat culpa, crescat ex murmure. Datum mense Februarii, indict. 4. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 67.)