monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXVI. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Ioanne argentario. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. De Anglis conversis laetari Romanos omnes. Laetandum et Augustino de dono Dei; sed cavendam ex operatione virtutum cordis elationem. Miracula, tum a Moyse nondum culpa soluto, tum a reprobis ipsis edita. In his non suam, sed Dei gloriam quaerat et animarum salutem. De uno in nobis signo gaudendum, scilicet dilectione.

EPISTOLA XXVII. AD IOANNEM RELIGIOSUM. Ioannem mensis pauperum et exhibendae diaconiae praepositum rationibus homini reddendis immunem declarat; sed rationem Deo positurum hortatur, ut opus suum impleat solertius.

1 Gregorius Ioanni religioso.
2 Licet eos qui pia intentione sollicitudinis curam debilibus ac egenis impendunt, sua apud omnes valeat tueri devotio, melius tamen est si pro quiete sua de his muniti fuerint quae gesserint, ne inde eis inquietudinis occasio, unde magis laudandi sunt oriatur.
3 Quia igitur te Ioannem religiosum, intentionis tuae studio provocati, mensis pauperum et exhibendae diaconiae eligimus praeponendum, ne qua tibi ex hac administratione nascatur dubietas, hac te munitione prospeximus fulciendum; constituentes ut de hoc quod ad mensas pauperum vel diaconiae exhibitionem percepisti, sive subinde perceperis erogandum, nulli unquam hominum quolibet modo seu ingenio cogaris ponere rationem, vel aliquam debeas molestiam sustinere.
4 Sed quia ita ab humanis te omnibus volumus rationibus absolvi, ut Deo nostro de his quae tibi commisimus rationem te noveris positurum, hortamur ut fidei sinceritas in te vigeat; sit mens in rebus intentior, cura propensior, voluntas pronior, studium vigilantius, devotio clarior, exhibitio efficacior, quatenus dum divino iutus auxilio hoc opus solerter impleveris, et illi pro quibus sollicitudinem geris, studii tui solatio utiliter consolentur, et tu mercedis tuae bonum in aeterna vita Redemptoris nostri gratia compensante recipias. Datum mense Decembri, indictione 4. (Cf. Ioan. Diac. l. II, c. 51.)