monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7 > 25
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXIV. AD IOANNEM TRIBUNUM SIPONTINUM. Hortatur ut cum Vitaliano episcopo de epistolae huius latoris libertate decernat. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Ioanne argentario.

EPISTOLA XXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Laudat quod virorum monasterium in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit. Monachos tamen aut in ipso monialium discedentium loco, aut in destituto quodam monasterio constitui iubet, ipsumque Ianuario commendat.

1 Gregorius Ianuario episcopo Caralitano.
2 Gratam nobis fraternitatis vestrae sollicitudinem fuisse cognoscite, quod pastorali se vigilantia pro tutamine animarum, ut oportebat, exhibuit.
3 Nuntiatum siquidem nobis est quod in domo quondam Epiphanii, lectoris Ecclesiae vestrae, idcirco secundum voluntatem ipsius monasterium construi vetuistis, ne pro eo quod domus ipsa ancillarum Dei monasterio cohaerebat, deceptio exinde contingeret animarum.
4 Et valde laudavimus, quia antiqui hostis insidias provisione congrua, ut decuit, praecavistis.
5 Sed quia perlatum ad nos est Pompeianam religiosam feminam velle de eodem monasterio ancillas Dei tollere, et per sua unde tultae fuerant monasteria revocare, atque illic congregationem constituere monachorum, necesse est ut si impletum hoc fuerit, defuncti dispositio modis omnibus conservetur (Grat. 13, q. 2, c. 4).
6 Si vero factum hoc non fuerit, ne testatoris voluntas in totum videatur esse frustrata, volumus ut quia monasterium Urbani quondam abbatis, positum foris extra civitatem Caralitanam, ita dicitur destitutum, ut ne unus quidem illic monachus remaneret, Ioannes, quem memoratus Epiphanius in monasterio, quod, sicut dictum est, in domo sua fiendum decreverat, abbatem esse constituit, si tamen nihil est quod eum impediat, abbas debeat ordinari.
7 Atque reliquiae quae in domo antedicti Epiphanii condendae fuerant ibi recondantur, et ei modis omnibus applicetur quidquid idem Epiphanius in monasterio quod deputaverat aedificari contulerat, quatenus et si de loco propter suprascriptam cautelam voluntas eius non disponitur, merces nihilominus illibata servetur.
8 Et haec quidem omnia fraternitas vestra una cum Vitali defensore disponat, et ita ea utiliter studeat ordinare, ut sicut de laudabili prohibitione, ita quoque de bona habere possit constructione mercedem.
9 Ipsum vero monasterium licet fraternitati vestrae sit supervacuum commendari, hortamur tamen ex abundanti ut id salva iustitia, sicut vos decet, habeatis commendatum.