monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXIII. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Bonifacium in Barbaricinis mancipiis comparandis adiuvet. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Laudat quod virorum monasterium in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit. Monachos tamen aut in ipso monialium discedentium loco, aut in destituto quodam monasterio constitui iubet, ipsumque Ianuario commendat.

EPISTOLA XXIV. AD IOANNEM TRIBUNUM SIPONTINUM. Hortatur ut cum Vitaliano episcopo de epistolae huius latoris libertate decernat.

1 Gregorius Ioanni tribuno Sipontino.
2 Lator praesentium de status sui conditione nobis saepius conquestus est a Bonifacio nostro notario sibi violentiam irrogari.
3 Cuius rei cognitionem in fratris et coepiscopi nostri Vitaliani notitiam praevidimus perferendam.
4 Cuius causae meritum se examinasse professus est.
5 Sed quia ad proferendum iudicium se assurgere nullatenus dicit, hortamur magnitudinem vestram ut pro causa mercedis aeternae cum praedicto resideatis episcopo, et, rei meritum evidentius perscrutantes, quidquid vobis suadente iustitia visum fuerit, scripto decernite; et si de eius vobis certius libertate constiterit, nullis deinceps quorumlibet inquietudinibus ad rei decisae meritum provocetur, sed in ea qua vobis visum fuerit libertate declaratus secure permaneat.