monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XX. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Calumnioso episcopo inopi, ultra datam condumam, vineolam locet. Eidem episcopium restituat, non ablatis inde quae decessor episcopus pater suus acquisierit. Ipsi tandem legati partem tradat. <<<     >>> EPISTOLA XXII. AD SPESINDEO SARDINIAE PRAESIDEM. Victori episcopo in Sardis convertendis ac baptizandis concurrat.

EPISTOLA XXI. AD ROMANUM DEFENSOREM. Argentio, hospitali viro, terrulae modiorum decem usum et fructus ad liberaliorem hospitalitatem concedat.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Quia praesentium portitorem Argentium colonum Ecclesiae nostrae curam hospitalitatis habere cognovimus, necesse est ut in parte aliqua eius studium adiuvemus.
3 Idcirco huius tibi praeceptionis auctoritate mandamus ut terrulam modiorum plus minus, sicut asserit, decem, possessionis Disterianae, quam tenuit, reddere ei sine mora aliqua vel excusatione festines, ut eam diebus vitae suae habeat, atque ex ipsa rationibus ecclesiasticis nihil impendat, sed in ea ille quam exhibet hospitalitate proficiat.
4 Quia dignum est ut bono laudandoque operi concurrere ac ferre consultum modis omnibus debeamus.