monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XIII. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Non confringendas fuisse sanctorum imagines; non adorandas quidem, sed ad instructionem permittendas. Hac ratione demulcendos, quos fractis imaginibus alienarat, fidelium animos. Pravos homines a conturbernio et societate sua removendos. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEN. Post amicissimam salutationem Candidum presbyterum commendat.

EPISTOLA XIV. AD ASCLEPIODOTUM. Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis.

1 Gregorius Asclepiodoto patricio.
2 Prudentes viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est.
3 Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est quia mercedis causas, ubi inveniunt, non postponunt.
4 Quanto igitur affectu, quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renuntiante comperimus.
5 Sed quoniam hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit aestimet: et nisi in beneficiis suis creverit, nihil praestitisse se reputet: paterna dilectione salutantes, gloriae vestrae suprascriptum presbyterum, et patrimonium Ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus, ut ope gratiae vestrae praemunitum, molestias et onera nulla sustineat.
6 Sic igitur boni studii in vobis cura proficiat, ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur, et sentiamus quod de charitate vestra praesumimus.
7 Augete favoris vestri praesidia, quia apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur quod sine adiectione relinquitur.
8 Et quoniam ab excellentissimis regibus Francorum filiis nostris poposcimus, ut ipsum patrimoniolum sub sua cura habere dignentur, vobis adminiculantibus impleatur, ut vestrum possit esse quod poscimus; quatenus et nos gratias referentes, pro gloriae vestrae incolumitate orare enixius valeamus, et vestrorum bonorum vicissitudinem Deus vobis omnipotens et hic et in futuro recompenset.
9 Clavim vero a sacratissimo beati Petri corpore, in qua de catenis eius benedictio continetur, transmisimus, quae collo vestro suspensa contra omnia adversa vos muniat.