monumenta.ch > Beda Venerabilis > sbbMs.Phill.1885.144 > 12
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Non confringendas fuisse sanctorum imagines; non adorandas quidem, sed ad instructionem permittendas. Hac ratione demulcendos, quos fractis imaginibus alienarat, fidelium animos. Pravos homines a conturbernio et societate sua removendos.

EPISTOLA XII. AD CONONEM LIRINENSEM ABBATEM. Qua cura et solertia monasterium sibi commissum regere debeat. Commendat Columbum presbyterum.

1 Gregorius Cononi abbati monasterii Lirinensis.
2 Praepositorum sollicitudo subiectorum est cautela, quia qui super rem creditam vigilat, hostis insidias declinat.
3 Quam autem solers sis in regendis fratribus, quantoque studio in eorum custodia vigilans, reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Menna referente cognovimus.
4 Et sicut nos audita decessoris tui incauta remissio saepius contristavit, ita provisionis tuae sollicitudo laetificat, quia studii tui cautelam et tibi ad remunerationem, et aliis ad utilitatis exemplum prodesse non dubium est.
5 Sed quia quantum se adversarius noster ex omni parte praecaverit cognoscit, tanto per occulta quaerit irrumpere, et repugnantem sibi callida arte nititur deiicere, dilectionis tuae vigilantia ardentiori se semper cura succendat; et ita cuncta, Deo adiuvante, praemuniat, ut lupus saeviens huc illucque discurrens, in oves dominicas ingrediendi locum non habeat.
6 Eos ergo qui tibi commissi sunt, a gula, a superbia, ab avaritia, a vaniloquio, et ab omni immunditia, Redemptoris nostri suffragante gratia prohibere ac studii tui sit per omnia custodire, ut tanto tibi maior de commissa gubernatione merces accrescat, quanto subiecti tui contra adversarii nequitias te fuerint vigilante victores.
7 Itaque boni te dulcem, pravi sentiant correctorem.
8 In qua videlicet correctione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas, et vitia persequaris, ne si aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos emendare desideras.
9 Sic enim vulnus debes abscindere, ut non possis ulcerare quod sanum est; ne si plus quam res exigit ferrum impresseris, noceas cui prodesse festinas.
10 Ipsa enim in te dulcedo cauta sit, non remissa; correctio vero diligens sit, non severa.
11 Sed sic alterum condiatur ab altero, ut et boni habeant amando quod caveant, et pravi metuendo quod diligant.
12 Haec, dilectissime fili, sollicite attende, studiose custodi, ut dum tali moderatione Deo nostro incolumes quos suscepisti reddideris, in die aeternae retributionis eo dicente audire sis meritus: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Luc. XIX, 17).
13 Filium praeterea nostrum Columbum presbyterum, qui charitati tuae suis est meritis commendatus, in tua dilectione proficere optamus, et ex nostra commendatione.