monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA IX. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Severum commendat. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur.

EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat.

1 Gregorius Talitano.
2 Cum tanta nos de vobis oporteat charitate praesumere, ut si Ecclesiae nostrae utilitates apud alios agerentur, vestram illic gloriam adhiberemus adiutricem, satis debemus quoniam in vobis est causa gaudere, quia vos non oportet negligere quod amore beati Petri, apostolorum principis, praestare ipsi apud alios poteratis.
3 Quia igitur comperimus publici patrimonii curam vestrae ordinationi esse commissam, idcirco paterna dulcedine salutantes, patrimonium vobis, quod est nostrae Ecclesiae, secundum iustitiam commendamus.
4 In quo si forte, ut fieri assolet, occasione inventa homines publici aliquam velint inferre molestiam, hoc magnitudinis vestrae bonitas fieri non permittat, sed ab omni illud hominum inquietudine tueatur.
5 Sicque salva ratione pauperum partes attendat, ut eleemosynae vicem impleat servata iustitia, et vobis ex hoc ante Dei oculos maior merces accrescat.
6 Hortamur ergo, dilectissime Fili, ut sic vos benignos exhibere tam circa Ecclesiae nostrae quam diligitis utilitates, quam etiam in omnibus curis Ecclesiarum debeatis, quatenus et iniuncta salubriter expleatis, et omnipotentem Deum vobis, quod summopere studendum est, placabilem faciatis.