monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Ioannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat. <<<     >>> EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat.

EPISTOLA IX. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Severum commendat.

1 Gregorius Leoni episcopo Catanensi.
2 Filius noster Severus, vir magnificus, praesentium lator, ad Siciliam venire desiderans, nostris se apud fraternitatem vestram petiit epistolis commendari.
3 Venientem ergo eum, sacerdotali, qua decet, charitate suscipite, eique in quo usus exegerit vestra solatia ministrate, quatenus vobis coram positis in nullo se contra iustitiam sentiat laborare, sed magis auxilii vestri ope suffultus, quiete sua quam studiose diligit securus perfruatur, nosque de eius tranquillitate quae illic per vos fuerit procurata laetificari possimus.