monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum. <<<     >>> EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Florentium eius diaconum Anatolio apud Constantinopolim diacono suo commendat. Propositae ordinationi assentitur. Exprobrat in commissa quadam causa negligentiam.

EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum iudicum vexationes cohibeat.

1 Gregorius Innocentio Africae praefecto.
2 Qui pravorum actuum eminentiam vestram vindicem esse desiderat, quid de aequitatis eius bono sentiat aestimatis.
3 Proinde reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Victoris, Fausianensis episcopi, plenam vobis doloribus querelam deferimus, ut et malos ab actione per opera corrigatis, et ab iniustitia quam sustinent, oppressos eruatis.
4 Queritur siquidem supradictus frater noster multas in locis suis violentias, multaque alia contra edicti morem Africanos iudices exercere; denique ut duplicia illic tributa, quod auditu ipso intolerandum est, exigantur.
5 Et quia huius mali emendatio vestrae specialiter auctoritatem dignitatis exspectat, petimus ut et subtili indagatione perquirere, et ita hoc Deo vobis imperante debeatis corrigere; quatenus afflictis et pro mercede animae vestrae protectione iustitiae succurratis, et huius emendationis exemplo alios de futuro a pravis actionibus arceatis.
6 Mense octobri, indict. 4.