monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat. <<<     >>> EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum iudicum vexationes cohibeat.

EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum.

1 Gregorius populo, presbyteris, diaconis et clero Mediolanensi.
2 Quantus nos de obitu fratris et coepiscopi nostri Constantii moeror afficiat, paginali explere locutione non possumus.
3 Sed quam multa bona partes illae in uno homine perdiderunt, utinam vicinae repentina calamitate non sentiant.
4 Nam quemadmodum sollicitus in ecclesiasticae regula disciplinae, vel quam fuerit vigilans in tuitione civitatis vestrae, non habemus incognitum.
5 Sed quoniam obeunte pastore sine proprio vos esse non decet antistite, omnino grate suscepimus quod Deusdedit diaconum vestrum ad episcopatus officium vos unanimes elegisse, Deo auctore, signastis.
6 Unde, quia bonorum studiorum desideria nulla debet, tarditas impedire, vota in eo vestra complere cum Dei gratia festinamus.
7 Et quia praedictus vir nobis non moribus, sed solum specie tenus notus est, oportet ut quanto in hac electione non solum vestram utilitatem, sed etiam causam Dei agi cognoscitis, tanto debeatis esse solliciti.
8 Et si, subtiliter requirentes, nihil est quod ei ex anteacta vita criminis per sacros possit canones obviare, aut si ad tenendam disciplinam, vel exhibendum regimen idoneus reperitur, atque cunctorum in eius, sicut scribitis, electione concordet assensus, divinitatis gratia suffragante, cum praesentium scriptorum auctoritate solemniter decernimus ordinari.
9 Illud autem quod vobis ab Agilulfo indicatis scriptum, dilectionem vestram non moveat.
10 Nam (Grat. 9, q. 1, c. 6) nos in hominem qui non a catholicis et maxime a Langobardis eligitur nulla praebemus ratione consensum.
11 Nec si alicuius praesumptionis usurpatione factum fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotis suscipimus, quia vicarius sancti Ambrosii indignus evidenter ostenditur, si electus a talibus ordinatur.
12 Nec enim est quod vos ex hac causa deterreat, vel aliquam vobis necessitatem incutiat, quia unde possunt alimenta sancto Ambrosio servientibus clericis ministrari, nihil in hostium locis, sed in Sicilia et in aliis reipublicae partibus, Deo protegente, consistit.
13 Ut igitur in ordinando eo qui a vobis electus est nulla possit mora contingere, Pantaleonem notarium nostrum transmisimus, qui eum, ut moris est, annitente consensus nostri auctoritate, faciat consecrari.
14 Cui etiam, quia de possessiunculis quas quondam Magnus presbyter commissas habuerat, vel de aliis ecclesiae nostrae utilitatibus, curam gerere, vel quid aliud agere debeat, in praesenti mandavimus, vestra se ei dilectio in omnibus devotam, ut decet, studeat exhibere. (Cf. Ioan. Diac., l. IV, c. 24.)