monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6 > 68
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXVII. AD HILARIUM NOTARIUM. Missam pro sustentatione monasterii navem in cunctis tueri praecipit. <<<    

EPISTOLA LXVIII. AD OPPORTUNUM. Ob asperam correctionem contristatum lenit, atque ad perfectam conversionem hortatur.

1 Gregorius Opportuno de Aprutio.
2 Pervenit ad me quia, ex eo tempore quo dilectionem tuam verbis asperis propter quaedam quae mihi iure displicuerant contristavi, magna tibi sit oborta tristitia atque continuus animi moeror.
3 Unde te, dilectissime fili, volo cognoscere quia ego illa verba non asperitate cordis sed amore tuae animae sum locutus.
4 Tu itaque ad omnipotentem Deum tota mente convertere; quam nihil sit fugitiva praesens vita considera; aeterna praemia lucrari festina; in quantum virtus sufficit, castiga carnem, quae, quandiu in voluptatibus vixit, animam castigavit.
5 Benignitatem tuam proximis exhibe, psalmodiae et lacrymis horas vitae frequentius impende, illata mala a proximis aequanimiter tolera.
6 Si contra veritatem iniuriam pertuleris, lucrum puta, ut haec agens, per temporalia quae despiciendo pateris, ad coelestia regna pertingas.
7 Omnipotens autem Deus cor et corpus tuum coelestis gratiae salute perfundat, ut de eius Spiritu et recta interius sentire et recta exterius sufficias agere.