monumenta.ch > Gregorius Magnus > 62
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXI. AD ADEODATUM ABBATEM NEAPOLITANUM Illius monasterio Gazarense quousque Neapoli ordinetur antistes, Puteolanum vero in perpetuum unit. <<<     >>> EPISTOLA LXIII. AD DOMINICUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Docet quo animo suscipiendum sit pestilentiae flagellum; quis fructus ex eo colligendus; qua ratione qui percutiuntur consolandi.

EPISTOLA LXII AD NEAPOLITANOS. Neque Ioannem in episcopum eligendum fuisse, quod non castus; neque Petrum, si incautus sit ac fenerator. Alium igitur ex Ecclesiae suae clero aptum sibi provideant.

1 Gregorius clero et nobilibus civibus Neapolitanis.
2 Nec novum (Grat. 8, q. 1, c. 17) nec reprehensibile est in eligendo episcopo populi se vota in duas partes dividere: sed grave est quando in huiusmodi causis non ex iudicio, sed ex solo favore venit electio.
3 Prius enim quam scripta ad nos vestra discurrerent, Ioannem diaconum, qui ad altera parte electus est, parvulam habere filiam ex quorumdam relatione cognovimus.
4 Unde si rationem voluissent attendere, nec alii eum eligere, nec ipse debuerat consentire.
5 Nam qua praesumptione ad episcopatum audet accedere, qui adhuc longam corporis sui continetiam, filiola teste, convincitur non habere? Petrus autem item Diaconus (Dist. 39, c. 1), quem a vobis electum asseritis, omnino quantum dicitur simplex est.
6 Et nostis quia talis hoc tempore in regiminis debeat arce constitui, qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca subiectorum utilitate et cautela sciat esse sollicitus.
7 Nam (Dist. 47, c. 4) de eo insuper ad nos pervenisse cognoscite quod solidos dederit ad usuras, quod vos oportet cum omni subtilitate requirere; et si ita constiterit, alium eligite, et ab huiusmodi vos persona sine mora suspendite.
8 Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus imponimus.
9 Si vero subtili habita inquisitione hoc falsum esse patuerit, quia persona eius nobis ignota est, et utrum ita sit de simplicitate eius quod ad nos perlatum est ignoramus, cum decreto a vobis facto ad nos eum venire necesse est, ut, de vita moribusque ipsius sollicitius inquirentes, sensum quoque pariter agnoscamus; ut si huic iudicio aptus exstiterit, vestra in eo, adiuvante Domino, desideria compleamus.
10 Studii praeterea vestri sit etiam alium qui aptus sit providere (Dist. 61, c. 1), ut si forte huic ordini hic non videatur idoneus, sit in quem se vestra declinare possit electio.
11 Nam grave cleri illius erit opprobrium, ut si hic fortasse approbatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere.