monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 15 > bavPal.lat.1449.108 > 60
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LIX. AD IOANNEM ET FORTUNATUM EPISCOPOS, ET ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Gregorii homines ac possessiones commendat. <<<     >>> EPISTOLA LXI. AD ADEODATUM ABBATEM NEAPOLITANUM Illius monasterio Gazarense quousque Neapoli ordinetur antistes, Puteolanum vero in perpetuum unit.

EPISTOLA LX. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Quod tardius ad Siciliam venerit Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate.

1 Gregorius Azimarcho scriboni.
2 Quod praesentium portitor gloriosus filius noster Gregorius tarde ad Siciliam venit, non voluntate distulit, sed ita infirmitate corporis debilis factus est, ut vix in multis diebus reparari potuerit.
3 Cuius debilitatis indicia etiam ipsi adhuc in eo cognoscetis.
4 Mox autem ut aliquantulum convaluit, venire illuc sicut magnitudini vestrae promiserat, non neglexit.
5 Quod ideo his apicibus scribendum praevidimus, ne eum distulisse sponte credentes, hanc moram eius forsitan studio factam putaretis.