monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > sectio 21 > sectio > 59
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LVIII. AD BONIFACIUM REGIENSEM EPISCOPUM. Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos. <<<     >>> EPISTOLA LX. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Quod tardius ad Siciliam venerit Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate.

EPISTOLA LIX. AD IOANNEM ET FORTUNATUM EPISCOPOS, ET ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Gregorii homines ac possessiones commendat.

1 Gregorius Ioanni et Fortunato episcopis, et Anthemio subdiacono.
2 Ea quae filiis nostris ultro nos decet impendere, negare eis petentibus non debemus.
3 Et ideo quoniam filius noster gloriosus Gregorius expraefecto possessiones, quas illic habet, vel homines suos fraternitati vestrae a nobis studuit commendandos, scriptis vos praesentibus adhortamur ut utilitatibus eius salva ratione concurrere et possessiones eius atque homines tueri, sicut desiderat, debeatis; nec eos contra iustitiam a quibuslibet vexari aut patiamini praegravari.
4 Sed id agite, ut tuitione vestra praedicti filii nostri supplere praesentiam valeatis, quia ita se, sicut nostis, bene exhibuit cunctis, ut omnia solatia habere mereatur.