monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA L. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum iussis. Commissam eidem ac Ioanni episcopo Theodori episcopi causam. <<<     >>> EPISTOLA LII. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Se ad illius votum, et missa suscepisse, et pro Ioanne praefecto scripsisse ad exarchum. Quae vero ad ipsum de Libertino scripsit, non moleste debuisse suscipi, sed ut candide ab amico scripta.

EPISTOLA LI. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Se nulli unquam protectionem, nisi favente iustitia, postulasse. Etsi in rebus publicis fraudem fecerit Libertinus, substantiam eius caedi debuisse, non libertatem. Iram in vindictam malorum sequi debere rationem animi, non praeire.

1 Gregorius Leontio exconsuli Cautionis et exemplar Libertini ad me studuit gloria vestra transmittere, quatenus mihi ostenderet cum qua obligatione vel mente ad praefecturae dignitatem idem Libertinus accesserit.
2 Quae a glorioso fratre meo Palatino Patricio, vel consiliario meo viro magnifico Theodoro relecta, mihi subtiliter insinuata est, atque exsecrabilis et mihi et cunctis apparuit, qui cognoscere valuerunt.
3 Sed debet gloria vestra meminisse quia nunquam epistolas meas pro commendatione alicuius accepit, nisi ut protectionem vestram, favente iustitia, praestaretis.
4 Et quia de eodem Libertino tota simul provincia gratias referebat, indicavi.
5 Nam vel quis esset, vel quales causas habuerit, neque unquam professus sum, nec hactenus subtiliter scio.
6 Nam si in ista causa cautionis culpabilis invenitur, et de aliis causis quid pro se alleget nescio, unum hoc tamen bene atque constanter novi, quia et si quam in rebus publicis fraudem fecit, substantia eius caedi debuit, non libertas.
7 Nam in hoc quod liberi caeduntur, ut taceam quod omnipotens Deus offenditur, ut taceam quod vestra opinio vehementer gravatur, piissimi tamen imperatoris nostri omnino tempora fuscantur.
8 Hoc enim inter reges gentium et imperatores Romanorum distat, quia reges gentium domini servorum sunt, imperator vero Romanorum dominus liberorum.
9 Unde et vos quidquid agitis, prius quidem servata iustitia, deinde custodita per omnia libertate agere debetis.
10 Scriptum est: Quod tibi non vis fieri, vide ne ipse alteri feceris (Tob. IV, 16).
11 Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12).
12 Libertatem ergo eorum qui vobis in discussionem commissi sunt ut vestram specialiter attendere debetis; et si ipsi a maioribus vestris iniuriari libertatem vestram non vultis, subiectorum vestrorum honorando libertatem custodite.
13 Scimus enim qui dixit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35).
14 Cuius quia verba non transeunt, sed per omnia implentur, metuamus quod iterum dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea metietur vobis (Matth. VII, 2).
15 Quid autem gloria vestra existimat quia si superbe, si crudeliter agimus, despecto Deo nobis hominem placamus? Nullo modo.
16 Nam ipse qui despicitur eum contra nos quem despecto Deo placare volumus irritat.
17 Curemus ergo per omnia placere Deo qui potens est etiam iratos homines ad mansuetudinem reducere.
18 Nam, sicut dixi, etiam mansueti homines indignante Deo ad iracundiam provocantur.
19 Si autem dicitur quia sine verberibus atque terroribus fraudes publicae inveniri non possunt, hoc admittere poteram, si in ratiociniorum causa domnus Leontius non venisset.
20 Nam verum est quia illi solent manibus excedere, qui in sensu et lingua deficiunt; de qua re se mihi vestra gloria non valet excusare.
21 Nam vel quae auditis, vel quid dicitis, subtiliter exquirens, inveni quia homines sine causa caeditis, qui auxiliante Deo verbis agere omnia potestis.
22 De causis vero eorum quos discutitis, verum fateor quia multa audiens quae nunquam ante cognovi, vehementer erubesco.
23 Unde et vobis et piissimo Domno imperatori taceo.
24 Nam si mihi constare potuisset quia iustas causas de suis rationibus haberent, et prius per epistolas vos pulsare habui, et si auditus minime fuissem, serenissimo Domno imperatori suggererem.
25 Sed quia mihi de eorum rationibus nihil constat, ideo, sicut dixi, et vobis et piissimo principi hactenus nihil dico.
26 Turpe est enim me hoc defendere quod prius mihi non constiterit iustum esse, quia ego homines propter iustitiam diligo non autem iustitiam propter homines postpono.
27 Ita ergo age, gloriose fili, ut in actione commissa prius illum habeas placatum qui continet omnia, ac deinde serenissimi principis utilitatem cum omni sollicitudine impleas.
28 Nam et in eius actione, a quo tibi commissa est, esse negligentem non sine peccato existimo.
29 Sed quia, omnipotente Deo largiente, idonea est vestra sapientia, et rationes vigilanter ac subtiliter exquirere, et Creatoris vobis iudicium per mansuetudinem placare, quoties ira animum invadit, mentem edoma, vince te ipsum.
30 Differ tempus furoris, et cum tranquilla mens fuerit, quod placet iudica.
31 Ira enim in vindictam malorum sequi debet rationem animi, non praeire, ut quasi ancilla iustitiae post tergum veniat, et non lasciva ante faciem prorumpat.
32 Aliquando vero ostendenda est, et non exhibenda; aliquando exhibenda est, sed nunquam sequenda.
33 Quando enim in exsecutione iustitiae placata mente irascimur, iracundiam et non sequimur, et exhibemus.
34 Ira enim quae animum perturbat, quanta consideratione cavenda est monstratur.
35 De qua scriptum est: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
36 Ira enim viri iustitiam Dei non operatur (Iac. I, 19).
37 Hinc rursum scriptum est: Quis potest habitare cum homine, cuius spiritus facilis est ad irascendum (Prov. XVIII, 14)? Hinc iterum dicitur: Noli esse cum homine iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24).
38 Contra hanc in laude patientiae scriptum est: Melior est vir qui vincit iram, quam qui capit civitatem magnam.
39 Hinc David personam in se infirmorum sumens, ait: Turbatus est prae ira oculus meus (Prov. XVI, 32).
40 Atque ex ipsa turbatione quid sequatur adiunxit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8).
41 Ex ira quippe cum turbatus fuerit oculus cordis, inter inimicos nostros ad vetustatem deducimur, quia inter malignos spiritus ad vetusti hominis similitudinem revocamur.
42 Cum igitur iram, quae cor permovet, sacra eloquia tot testimoniis detestentur, perpendamus qua intentione debemus hoc vitium fugere, quod, Deo iudice, in testimonio illius toties reprobatur.
43 Alia quoque occurrit opinio, quia alii prae aliis gravantur; et quibusdam, quae ex principali iussione expensa sunt, minime reputantur.
44 Quod si verum sit, nescio.
45 Si tamen ita est, hoc omnino facere et pro timore aeterni iudicii, et pro ipsius humanae considerationis ratione minime debetis.
46 Ecce, gloriose fili, amore Dei tuoque provocatus, cuncta quae sensi, cuncta quae audivi, breviter indicavi.
47 Sapientis autem viri est, et breviter audita latius pensare, et quaeque Deo displicent in celeritate corrigere.
48 Omnipotens Deus coelesti vos gratiae protectione circumdet, ut hic vos et a pravis actibus, et a perversis hominibus tueatur, et apud se postmodum in aeterna patria pia remuneratione laetificet.
49 (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 47.)



Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA L. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum iussis. Commissam eidem ac Ioanni episcopo Theodori episcopi causam. <<<     >>> EPISTOLA LII. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Se ad illius votum, et missa suscepisse, et pro Ioanne praefecto scripsisse ad exarchum. Quae vero ad ipsum de Libertino scripsit, non moleste debuisse suscipi, sed ut candide ab amico scripta.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51