monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 48
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLVII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Apollonium magistrum militum commendat. <<<     >>> EPISTOLA XLIX. AD ADEODATAM ILLUSTREM. Illius animum ad temporalium contemptum, aeternorum vero amorem confirmat. Ioanni et Leontio commissam indicat Decii episcopi causam.

EPISTOLA XLVIII. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Apollonium commendat.

1 Gregorius Leontio exconsuli.
2 Scientes gratia paterna vos scripta suscipere, si illud peragere studeamus, gloriam vestram ultro non est dubium operari, quia filiorum nostrorum desideria non patimur contristari.
3 Et ideo quia gloriosus filius noster Apollonius, magister militum, lator praesentium, nostris se apud vos voluit apicibus commendari, salutantes gloriam vestram paterna dilectione, petimus ut salva ratione gratiam vestri favoris inveniat, et patrocinii opem in quocunque necesse fuerit consequatur, quatenus dum gloria vestra ea quae sponte consuevit impendere nostrae quoque commendationi praestiterit, et ipse se optatum in vobis gaudeat invenire subsidium, et nos uberes sincerissimae bonitati vestrae gratias referamus.