monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXIX. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quae ex Scripturis Agnoitae sumebant argumenta singula dissolvit, atque in ipsos disserit uberius. Deesse sibi peritos Graeci sermonis interpretes queritur. <<<     >>> EPISTOLA XLI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illati Petro criminis veritatem una cum Fortunato episcopo diligentissime inquirat.

EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Valde nos vestra mirari fecit fraternitas ut causam clerici sui aut noluisset, aut non assurgeret definire.
3 Petrus itaque praesentium portitor ad nos veniens, questus est pueros a quibus de tentatione sceleris falso se asserit criminatum, non ut oportuit esse discussos, sed tantummodo verbo tenus inquisitos, et sibi propter hoc solum, ne vobiscum procedere audeat, interdictum.
4 Aut enim vera fuere quae dicta sunt, et iuxta causae qualitatem canonicae fuit coerctioni subdendus; aut falsa, et diu non debuit in crimine remanere.
5 Quia et ratio indicit, et hic pro sui purificatione sollicitus quae adversum se dicta sunt apostolicam sedem adiit, et iuxta examinatione finiri perquirit, necesse est ut una cum Anthemio subdiacono nostro subtili ac districta discussione a pueris illis veritatem exigere debeatis.
6 Et si praedictus portitor attentati facinoris reus esse patuerit, canonica modis omnibus ultione plectatur.
7 Si vero insons fuerit declaratus, celeri absolutione respiret, et vobiscum habeat procedendi licentiam, quia sicut reis competens exercenda vindicta est, ita innocentibus non est absolutio differenda.
8 Sic ergo huic causae sollicite fraternitas vestra finem studeat imponere, quatenus nullam de neglectu valeat reprehensionem incurrere.