monumenta.ch > Hieronymus > sectio > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXVIII. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante.

EPISTOLA XXXIX. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quae ex Scripturis Agnoitae sumebant argumenta singula dissolvit, atque in ipsos disserit uberius. Deesse sibi peritos Graeci sermonis interpretes queritur.

1 Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.
2 Sicut aqua frigida animae sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua (Prov. XXV, 25).
3 Quis vero mihi esse nuntius bonus quantum ad sanctae Ecclesiae adiutorium potest, nisi vita atque incolumitas suavissimae mihi vestrae sanctitatis, quae ex percepta luce veritatis, et eamdem Ecclesiam praedicationis verbo illuminat, et ad meliorem viam morum suorum exemplis informat? Quoties autem in corde meo unanimitatem vestram relego, atque in corde vestro fixum me permanere cognosco, ago omnipotenti Deo gratias, quia dividi locis charitas non potest.
4 Nam etsi corpore longe disiungimur, mente tamen indivisibiles sumus.
5 Communis autem filius Anatolius diaconus suis mihi scriptis innotuit, in urbe regia nulla ecclesiastica quondam de causis terrenis mota.
6 Sed credo quod prius hoc mihi nuntiaverat quam de causa Ecclesiae beatitudo vestra loqueretur.
7 Et gaudeo, quia ubi vos adesse contigit, me non arbitror defuisse.
8 Nam veritatis minister, Petri sequax, et sanctae Ecclesiae praedicator, scio quia illa loqui potuisti, quae de sede Petri apostoli per os doctoris sonare debuerunt.
9 Ante hos autem dies, Abramio Alexandrino veniente, sanctitati vestrae rescripseram vel quid de scriptis vestris quae contra haereticos Agnoitas edidistis senserim, vel cur tarde responderim.
10 Sed idem Abramius, navigii necessitate compulsus, diu perhibetur in Neapolitana civitate demoratus, atque in eo sensu quod dudum scripseram ita rescribo, quia de doctrina vestra contra haereticos qui dicuntur Agnoitae fuit valde quod admiraremur; quod autem displiceret, non fuit.
11 In eodem autem sensu iamdudum communi filio nostro Anatolio diacono plurima scripseram.
12 Ita autem doctrina vestra per omnia Latinis Patribus concordavit, ut mirum mihi non esset quod in diversis linguis Spiritus non fuerit diversus.
13 Nam hoc quod de ficulnea dixistis, in eo sensu proprie beatus Augustinus loquitur, quia cum evangelista subiunxit: Nondum enim erat tempus ficorum (Marc. XI, 13), aperte cognoscitur quod per ficum Dominus in synagoga fructum quaesierat, quae folia legis habuit, sed fructum operis non habebat.
14 Non enim poterat Creator omnium nescire quia fructum ficus non habuit; quod dum tempus ficorum non esset, omnes poterant scire.
15 De eo vero quod scriptum est: Quia diem et horam neque Filius, neque angeli sciunt (Marc. XIII, 32), omnino recte vestra sanctitas sensit quoniam non ad eumdem filium, iuxta hoc quod caput est, sed iuxta corpus eius quod sumus nos, est certissime referendum.
16 Qua de re multis in locis idem beatus Augustinus eo sensu utitur (Quaest. lib. LXXXIII, q. 60; lib. I de Trinit.
17 , c. 12; in psalm.
18 VI, init.
19 ; in ps. XXXIV serm. 2).
20 Dicit quoque et aliud quod de eodem filio possit intelligi, quia Deus omnipotens aliquando more loquitur humano, sicut ad Abraham dicit: Nunc cognovi quia times Deum (Genes. XXII, 12).
21 Non quia se Deus tunc timeri cognoverit, sed quia tunc eumdem Abraham fecit agnoscere quia Deum timeret.
22 Sicut enim nos diem laetum dicimus, non quod ipse dies laetus sit, sed quia nos laetos facit, ita et omnipotens filius nescire se dicit diem quem nesciri facit, non quod ipse nesciat, sed quia hunc sciri minime permittat.
23 Unde et pater solus dicitur scire, quia consubstantialis ei filius, ex eius natura qua est super angelos, habet ut hoc sciat quod angeli ignorant.
24 Unde et hoc intelligi subtilius potest, quia incarnatus unigenitus, factusque pro nobis homo perfectus, in natura quidem humanitatis novit diem et horam iudicii, sed tamen hunc non ex natura humanitatis novit.
25 Quod ergo in ipsa novit, non ex ipsa novit, quia Deus homo factus diem et horam iudicii per deitatis suae potentiam novit; sicut et in nuptiis, cum mater Virgo diceret vinum deesse, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Ioan. II, 4).
26 Neque enim angelorum Dominus horae subiectus erat, qui inter cuncta quae creaverat horas et tempora fecerat; sed quia mater Virgo cum vinum defuit, per eum miraculum fieri volebat, statim ei responsum est: Quid mihi et tibi est, mulier? Ac si aperte diceret: Unde facere miraculum possum, hoc mihi ex patre, non ex matre est.
27 Ex matre enim mori poterat, qui ex natura patris miracula faciebat.
28 Unde et in cruce positus eamdem matrem moriens recognovit, quam discipulo commendavit, dicens: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 27).
29 Ait ergo: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea (Ioan. II, 4).
30 Quod est: In miraculo quod ex tua natura non habeo, te minime recognosco.
31 Cum hora mortis venerit, cognosco te matrem, quia unde mori possum hoc ex te habeo.
32 Itaque scientiam quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis, creatura fuit, hanc se cum angelis, qui creaturae sunt, habere denegavit.
33 Diem ergo et horam iudicii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo.
34 Res autem valde manifesta est, quia quisquis Nestorianus non est, Agnoita esse nullatenus potest.
35 Nam qui ipsam Dei sapientiam fatetur incarnatam, qua mente valet dicere esse aliquid quod Dei sapientia ignoret? Scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
36 Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 1).
37 Si omnia, procul dubio etiam dies iudicii et hora.
38 Quis ergo ita desipiat ut dicere praesumat, quia Verbum Patris fecit quod ignorat? Scriptum quoque est: Sciens Iesus quia omnia dedit ei Pater in manus (Ioan. XIII, 3).
39 Si omnia, profecto et diem iudicii et horam.
40 Quis ergo ita stultus est ut dicat quia accepit filius in manibus quod nescit? De eo vero loco in quo mulieribus de Lazaro dicit: Ubi posuistis eum (Ioan. XI, 34)? ipsa specialiter sensimus, quae sensistis, quia si negant scisse Dominum ubi fuerat Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio compellentur fateri quia nescivit Dominus in quibus locis se Adam et Eva post culpam absconderant, cum in paradiso dixit: Adam, ubi es (Genes. III, 9)? aut cum Cain corripit, dicens: Ubi est Abel frater tuus (Genes. IV, 9)? Qui si nesciebat, cur protinus adiunxit: Sanguis fratris tui de terra clamat ad me? Quamvis hoc in loco Severianus Gabalensis aliud loquitur, dicens quia hoc mulieribus Dominus quasi per increpationem dixerit, quod mortuum Lazarum ubi posuerint requisivit.
41 Ac si aperte Evae culpam memorans mulieribus diceret: Ego virum in paradiso posui, quem vos posuistis in sepulcro.
42 Ad haec vero mihi idem communis filius Anatolius diaconus respondit aliam quaestionem, dicens: Quid si obiiciatur mihi, quia sicut immortalis mori dignatus est ut nos liberaret a morte, et aeternus ante tempora fieri voluit temporalis, ita Dei sapientia ignorantiam nostram suscipere dignata est, ut nos ab ignorantia liberaret? Sed ad haec ei necdum respondi, quia gravi nuncusque infirmitate detentus sum.
43 Iam nunc autem vestra coepi oratione convalescere, et ei, si ita perfecte convaluero ut dictare valeam, adiuvante Domino, respondebo; de quibus vobis mihi nihil dicendum est, ne videar docere quae nostis, quia et medicamina vires medendi perdum, quae membris sanis et fortibus apponuntur.
44 Indicamus praeterea quia gravem hic difficultatem interpretum patimur.
45 Dum enim non sunt qui sensum de sensu exprimant, sed transferre semper verborum proprietatem volunt, omnem dictorum sensum confundunt.
46 Unde agitur ut ea quae translata fuerint, nisi cum gravi labore intelligere nullo modo valeamus.
47 Benedictionem vero sancti Marci evangelistae et vestrae beatitudinis accepi.
48 Ligna autem transmittere volui; sed quia navis parva fuit, quae venit, ea portare non potuit.
49 Quamvis haec ipsa quae viderunt Alexandrini venientes, parva sunt.
50 Nam alia omnino vobis maiora paraveram, quae necdum ad Romanam civitatem tracta sunt, quia exspectavi ut veniente Alexandrina navi trahi debuissent, et in loco ubi incisa fuerunt remanserunt.
51 Omnipotens Deus vitam vestram ad aedificationem sanctae Ecclesiae per longa tempora custodiat, vobisque aspiret ut pro me enixius oretis; ut quem propria peccata deprimunt, vestrae apud omnipotentem Deum preces levent. (Vide ep. 35.)



Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXVIII. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio > 39