monumenta.ch > Lucanus > sectio 256 > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXIV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De Ioanne Diacono a Balneoregiensibus in episcopum electo sollicite inquirat. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Se de Sclavis irruptionem facientibus affligi. Adversus iniquos iudices defendat strenue, sed modeste, pauperes atque oppressos. Photinianistas ad Ecclesiae sinum revocare pergat.

EPISTOLA XXXV. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quod citius non responderit biennii causatur podagram. Palaestinos monachos, qui de Agnoitarum errore interrogarent, non Romam, sed Constantinopolim adiisse. Se ad Anatolium in Agnoitas idipsum ex Latinis Patribus scripsisse, quod ex Graecis ad se Eulogius.

1 Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.
2 Transacto anno suavissima sanctitatis vestrae scripta suscepi, quibus pro aegritudinis meae nimietate respondere nuncusque non valui.
3 Ecce enim iam biennium pene expletur, quod lectulo teneor, tantisque podagrae doloribus affligor, ut vix in diebus festis usque ad horarum trium spatium surgere valeam missarum solemnia celebrare.
4 Mox autem cum gravi pellor dolore decumbere, ut cruciatum meum possim interrumpente gemitu tolerare.
5 Qui dolor interdum mihi lentus est, interdum nimius.
6 Sed neque ita lentus ut recedat, neque ita nimius ut interficiat.
7 Unde fit ut qui quotidie in morte sum, quotidie repellar a morte.
8 Nec mirum, quia peccator gravis talis corruptionis carcere diu teneor inclusus.
9 Unde compellor exclamare: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8).
10 Sed quia meis hoc precibus adhuc obtinere non mereor, rogo, vestrae sanctitatis oratio suae mihi intercessionis adiutorium praebeat, meque a peccati et corruptionis pondere liberum reddat in illam quam bene nostis libertatem gloriae filiorum Dei.
11 Scripsit autem mihi dulcissima et semper honoranda beatitudo vestra, quod ei communis filius Anatolius diaconus de Constantinopolitana urbe scripserat, ad me quosdam monachos de Ierosolymorum partibus venisse, qui a me aliquid de Agnoitarum errore requirerent, et dicitis quia petiit ut vestra mihi sanctitas scriberet quid de eadem debuisset inquisitione sentire.
12 Sed neque ad me de Ierosolymorum partibus requirentes aliquid monachi venerunt, neque eumdem communem filium vobis potuisse aliud quam erat scribere, sed interpretem suspicor in eius epistolis erravisse.
13 Nam idem diaconus mihi iam ante biennium scripsit quia a praedictis partibus ad Constantinopolitanam urbem talia requirentes monachi venerunt, meque studuit requirere quid sentirem.
14 Cui ego ante longum tempus quam vestra scripta susciperem, contra eamdem haeresim ipsa respondi quae postmodum in epistola vestrae sanctitatis inveni; atque omnipotenti Deo magnas gratias retuli, quia de cunctis inquisitionibus Romanorum atque Graecorum Patres, quorum nos sequaces sumus, uno spiritu sunt locuti.
15 In multis enim eamdem vestram epistolam ita reperi ac si contra praedictam haeresim scripta Latinorum Patrum legerem.
16 Et quantum potui de sanctissimo fratre meo amare et laudare bonum perpendite, in cuius ore venerandos Patres, quos multum diligo, recognovi.
17 Sit ergo illi laus, sit in excelsis gloria, cuius dono adhuc in sede Petri clamat vox Marci, de cuius effusione spiritus cum sacerdos ad perscrutanda mysteria scilicet ad sancta sanctorum intrat, in sancta Ecclesia velut in tabernaculo ex verbis praedicationis spiritalia tintinnabula resonant.
18 Recta itaque et valde laudabilis est vestra praedicatio.
19 Sed omnipotentem Dominum deprecamur ut diu vos etiam in hac vita custodiat, ut de Dei organo, quod estis, in hoc mundo latius vox veritatis sonet.
20 Pro me autem, peto, intercedite, ut huius peregrinationis via, quae mihi asperior facta est, cum celeritate finiatur, quatenus qui ex meis non valeo, ex vestris meritis possim ad aeternae patriae promissa pertingere, et cum coeli civibus gaudere.
21 (Vide inf. ep. 39. Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 67.)