monumenta.ch > Lucanus > sectio 247 > Proverbia, 25 > 29
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXVIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Causas Sabinianum inter et Theodorum episcopum, tum de impensis in hospites, tum de aliis suo iudicio definiat. <<<     >>> EPISTOLA XXX. AD CASTORIUM NOTARIUM. Iterum monet ut de possessione quae monasterio concessa dicebatur quod iustum est faciat.

EPISTOLA XXIX. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Dubiam adhuc Pompeii episcopi causam certa sententia finiri nondum posse.

1 Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi.
2 Relectis epistolis vestris, quas ad nos per Marianum latorem praesentium transmisistis, gratam nobis sollicitudinem vestram fuisse rescripsimus, quod ea quae ad vos de fratre et coepiscopo nostro Pompeio, qui adhuc ita a nobis nominandus est, pervenerunt dissimulare minime pertulistis.
3 Sed si qualis fuit in requisitione cura, talis fuisset in discussione subtilitas, nihil ex hoc quod de eo dictum est, fuisset ambiguum.
4 Sed utrum verum an esset compositum patuisset, quia iam contra ipsum dudum in Sicilia apud reverendae memoriae fratrem nostrum Maximianum episcopum talis quaestio, ut cognovimus, mota est.
5 Sed quia causa ipsius subtili omnino investigatione quaesita est, inventus est innocens, qui fuerat accusatus in crimine.
6 Nunc igitur quoniam illa quae contra eum dicta sunt non sub illa qua decuit districtione quaesita sunt, et gesta quae exinde apud fraternitatem vestram confecta sunt, neque ad condemnationem, neque ad absolutionem eius probantur posse sufficere, non levis res agitur, ut incaute vel in transcursu debeat definiri.
7 Nam (Grat. II, q. 3, c. 74) grave est satis et indecens ut in re dubia certa dicatur sententia.
8 Et haec quidem gesta esse poterant ad definiendum idonea, si accusati ea confessio sequeretur; si tamen eamdem confessionem subtilitas examinis ex occultis eliceret, et non afflictio vehemens extorqueret, quae frequenter hoc agit ut noxios sese fateri etiam cogantur innoxii.
9 Nam postquam praefatus episcopus, ut dicitur, cruciari custodia cremarique fame se asserit, scire debetis, si ita est, utrum noceat si sic fuerit extorta confessio.
10 Nunquid quando sententiam tales causae suscipiunt, et ad sedem apostolicam appellatur, nonne et persona quae iudicatur praesens est, et districtissime atque ab omni latere veritas quaeritur, ut tunc si debeat necne manere sententia decernatur? Necnon et si praedictus episcopus ad sedem apostolicam appellare voluerit, causa ipsius interius et cum omni est diligentia perscrutanda.
11 Et ideo postquam et persona absens est, et gesta quae ad nos transmisistis nobis, sicut praefati sumus, satisfecisse idonee non videntur, temere aliquid de episcopi persona decernere nec possumus, nec debemus, ne, quod absit, reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum iure competit retractare sententias.
12 De Alamannis autem quod vobis indicatum est, nos et longius quam vos positi sumus.
13 Et quod verum non sit minime dubitamus.
14 Vestra tamen fraternitas bene fecit pro informatione nostra scribere quod audivit. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 28.).