monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXII. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Sancti Viti monasterium tueatur a quorumdam molestiis; iunctos vero mulieribus monachos digna emendatione corrigat. <<<     >>> EPISTOLA XXIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Eius erga monasteria negligentiam arguit. Mauricii aliorumve monachorum fugam dolet. Vetat ne monachi deinceps, nisi per biennium probati, tonsurentur. Neve milites absque suo ipsius consensu in monasteriis suscipiantur.

EPISTOLA XXIII. AD ADRIANUM NOTARIUM SICILIAE. Agat quoque, tum ut puniatur supradictorum monachorum scelus, tum ne quis illorum bona invadat.

1 Gregorius Adriano notario Siciliae.
2 Res ad nos omnino detestabilis et nefanda pervenit, et miramur cur, si veritate subsistit, eam minime cognovisti.
3 Veniens autem ad nos Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in monte Aetna est positum, oblata nobis petitione questus est inter alia, ita monachos eiusdem monasterii perverse ac nequiter vivere, ut mulieres sibi sociare, quod dici nefas est, audeant.
4 De qua re quia fratri et coepiscopo nostro Leoni scripsimus, ut, requisita veritate, si ita repererit, districtissima hoc studeat severitate corrigere, necesse quoque est ut in hac re tua se experientia ad investigandam veritatem, et puniendum tantum scelus omnimodo sollicite debeat exhibere, ut neque remisse, neque negligenter agi aliquid videatur.
5 In aliis vero utilitatibus memorati monasterii solatia tua in quantum ratio poposcerit aequitatis impende, quatenus et si quid ei, sicut dicitur, invasum est, secundum iustitiam reformetur, et de caetero praeiudicium illic aliquod contra Dei timorem et legum ordinem nullo modo generetur.