monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40 > 24 > 13
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Fuscum abbatem, et monasterium eius commendat. <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat.

EPISTOLA XIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Fuscum abbatem iuvet, ut absque mora quae monasterii sui sunt recipiat.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Fuscus, abbas monasterii sanctorum Erasmi, Maximi, atque Iulianae, quod Neapoli ab Alexandra, clarissimae memoriae femina, sicut nosti, fundatum est, quae etiam et haeredem instituit, massam Papyrianensem quae illic in Sicilia sita est, cum xenodochio sancti Theodori, suprascriptum monasterium suum asserit habere communem.
3 Sed ut ad dividendam eam, cum his quorum interest, dilationem non debeat sustinere, experientiae tuae sibi petit adesse solatium.
4 Proinde huius tibi serie praeceptionis iniungimus ut ei concurrere atque in omnibus solatiari festines, quatenus massa ipsa secundum portiones competentes sine mora aliqua dividatur.
5 Sed ne forte dicatur quia a praedicto monasterio possessiones quae hic communes sunt detinentur, esse ex hoc excusatio non debet, quia et ipsas paratus est sine difficultate dividere.
6 Quia vero legatum quod praedictae Alexandrae a Pompeio relictum dicitur, ab eodem quippe xenodochio, quod ei in octo unciis iure perhibetur haereditario successisse, memoratus abbas suo inquit monasterio redhiberi, et hoc quoque experientia tua curet addiscere; et si ita est, agere studeat ut quod relictum est modis omnibus exsolvatur.
7 Ita ergo sollicitudo tua in hac se re exhibeat, ut suffragante iustitia, praedicti abbatis labor, quem ad nos veniendo assumpsit, vacuus esse non debeat.