monumenta.ch > Lucanus > sectio 576 > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA X. AD ROMANUM DEFENSOREM. Basilium episcopum forenses causas actitantem ultra quatuor dies in Sicilia morari non sinat. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Fuscum abbatem, et monasterium eius commendat.

EPISTOLA XI. AD GODISCALCUM DUCEM. Arguit quod iratus monasterii ianuas frangi et bona diripi fecerit. Monachi ad hostes fugam non imputandam abbati. Ut monasterio et abbati adversari desinat, imo ut tuitionem impendat, hortatur.

1 Gregorius Godiscalco duci Campaniae.
2 Illa praepositorum sollicitudo utilis (Grat. 11, q. 3, c. 67), illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nihil vindicat.
3 Restringenda ergo sub ratione potestas est, nec quidquam agendum priusquam concitata ad tranquillitatem mens redeat.
4 Nam commotionis tempore iustum putat ira quod fecerit.
5 Pervenit itaque ad nos magnitudinem tuam usque ad hoc esse impetu furoris impulsam, ut non solum frangi ianuas monasterii sancti Archangeli, verum etiam diripi exinde quod ibi inventum est, feceris.
6 Insuper autem sic contra abbatem eiusdem monasterii diceris exarsisse, ut, nisi occultans se iracundiae tuae tempore latuisset, non leve discrimen incurrisset, denique ut metu tuo perterritus de domo in qua se olim receperat exire nuncusque non audeat.
7 Quod ne frustra fecisse forsitan videreris, fugam monachi ipsius qui ad hostes abiit ad eius, quantum ad nos perlatum est, crimen impingis, asserens quod cum ipsius voluntate fugerit.
8 Quod si ita est, contristamur, et valde vestram sapientiam miramur.
9 Nam si licitum putatis ut aliorum culpa aliis sit nociva, multi huic possunt crimini subiacere.
10 Diversorum enim nobilium servi, multarum Ecclesiarum clerici, diversorum monasteriorum monachi, multorum iudicum homines, saepe se hostibus tradiderunt.
11 Ergo si hoc creditur, servorum utique domini, clericorum episcopi, monachorum abbates, diversorum fugitivorum iudices, omnes sub culpa sunt et crimine constituti.
12 Nunquid et diebus magnitudinis tuae multi de civitate in qua consistis, ad Langobardos milites fuga non lapsi sunt? Et quis tantae indiscretionis, tantaeque possit stultitiae reperiri, ut eorum iniquitatem tibi aestimet applicandam? Haec itaque sollicite pensa, atque ex te aliorum causas aestima, ut in quorumdam adversitates falsis suspicionibus non ducaris.
13 Si vero est aliquis qui de praedicti monasterii abbate possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque eius pertineat, nos hoc non negligi, sed magis una quidem cum eis quorum interest, causam omnino districte et sollicite volumus perscrutari, ut aut feriat vindicta culpabilem, aut absolvat veritas innocentem.
14 Si autem nullus inveniri potuerit, qui contra eum hoc quod solus ipse perhibes asserat, hortamur, magnifice fili, ut a memorati monasterii abbatisque ipsius te adversitate contineas, et potius tuitionem illis et propter Deum charitatem impendas.
15 Et si quid est unde animi vestri fortassis offensi sunt, pro nostra eis interventione remittite; et ita vos, sicut Christianos convenit et prudentes, in eorum magis iuvamine commodate, quatenus et nos vobis gratias referamus, et ante omnipotentem Dominum mercedem pro impensis servis eius beneficiis ac solatiis acquiratis.